CAPUT XL. Quomodo Jacob cum septuaginta quinque animabus Aegyptum narretur ingressus; cum plerique ex his qui commemorantur, tempore posteriore sint geniti.

Ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso Jacob septuaginta quinque homines (Gen. XLVI, 27, sec. LXX, et Act. VII, 14), annumerato ipso cum filiis suis. In quo numero duae tantum feminae commemorantur, una filia, neptis altera. Sed res diligenter considerata non indicat, quod tantus numerus fuerit in progenie Jacob die vel anno quo ingressus est Aegyptum. Commemorati sunt quippe in eis etiam pronepotes Joseph, qui nullo modo jam tunc esse potuerunt: quoniam tunc centum triginta annorum erat Jacob, filius vero ejus Joseph triginta novem; quem cum accepisse tricesimo anno suo, vel amplius, constet uxorem, quomodo potuit per novem annos habere pronepotes de filiis, quos ex eadem uxore suscepit? Cum igitur nec filios haberent Ephraem et Manasses filii Joseph, sed eos pueros infra quam novennes Jacob Aegyptum ingressus invenerit, quo pacto eorum non solum filii, sed etiam nepotes, in illis septuaginta quinque numerantur, qui tunc Aegyptum ingressi sunt cum Jacob? Nam commemoratur ibi Machir filius Manasse, nepos Joseph, et ejusdem Machir filius, id est Galaad, nepos Manasse, pronepos Joseph: ibi est et quem genuit Ephraem, alter filius Joseph, id est Utalaam , nepos Joseph; et filius ipsius Utalaae Edem, nepos Ephraem, pronepos Joseph (Gen. L, 22; Num. XXVI, 29 sqq.): qui nullo modo esse potuerunt, quando Jacob in Aegyptum venit, et filios Joseph nepotes suos, avos istorum, minores quam novem annorum pueros invenit. Sed nimirum introitus Jacob in Aegyptum, quando eum in septuaginta quinque animabus Scriptura commemorat, non unus dies, vel unus annus, sed totum illud est tempus, quamdiu vixit Joseph, per quem factum est ut iutrarent. Nam de ipso Joseph eadem Scriptura sic loquitur: Et habitavit Joseph in Aegypto, ipse et fratres ejus, et omnis cohabitatio patris ejus: et vixit annos centum et decem, et vidit Joseph filios Ephraem usque in tertiam generationem. Ipse est ille pronepos ejus ab Ephraem tertius. Generationem quippe tertiam dicit, filium, nepotem, pronepotem. Deinde sequitur: Et filii Machir, filii Manasse, nati sunt supra femora Joseph (Gen. L, 22). Et hic ille ipse est nepos Manasse, pronepos Joseph. Sed pluraliter appellati sunt, sicut Scriptura consuevit; quae unam quoque filiam Jacob filias nuncupavit: sicut in latinae linguae consuetudine liberi dicuntur pluraliter filii, etiamsi non sint uno amplius . Cum ergo ipsius Joseph praediceretur felicitas, quia videre potuit pronepotes, nullo modo putandi sunt jam fuisse tricesimo nono anno proavi sui Joseph, quando ad eum in Aegyptum Jacob pater ejus advenit. Illud autem est, quod fallit minus ista diligenter intuentes, quoniam scriptum est, Haec autem nomina filiorum Israel, qui intraverunt in Aegyptum simul cum Jacob patre suo (Id. XLVI, 8). Hoc enim dictum est, quia simul cum ille computantur septuaginta quinque, non quia simul jam erant omnes, quando Aegyptum ingressus est ipse: sed, ut dixi, totum tempus habetur ejus ingressus, quo vixit Joseph, per quem videtur ingressus.