CAPUT XLI. De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.

Igitur propter populum christianum, in quo Dei civitas peregrinatur in terris, si carnem Christi in Abrahae semine requiramus, remotis concubinarum filiis, occurrit Isaac: si in semine Isaac, remoto Esau, qui est etiam Edom, occurrit Jacob, qui est et Israel: si in semine Israel ipsius, remotis caeteris, occurrit Judas, quia de tribu Juda exortus est Christus. Ac per hoc cum in Aegypto moriturus Israel filios suos benediceret, quemadmodum Judam prophetice benedixerit, audiamus: Juda, inquit, te laudabunt fratres tui. Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda: ex germinatione, fili mi, ascendisti: recumbens dormisti ut leo, et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? Non deficiet princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniant quae reposita sunt ei: et ipse exspectatio gentium ; alligans ad vitem pullum suum, et cilicio pullum asinae suae. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum. Fulvi oculi ejus a vino, et dentes candidiores lacte (Gen. XLIX, 8-12). Exposui haec adversus Manichaeum Faustum disputans (Contra Faustum Manichaeum, lib. 12, cap. 42): et satis esse arbitror, quantum veritas prophetiae hujus elucet; ubi et mors Christi praedicta est verbo dormitionis, et non necessitas, sed potestas in morte, nomine leonis. Quam potestatem in Evangelio ipse praedicat, dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me: sed ego eam pono a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18, 17). Sic leo fremuit, sic quod dixit implevit. Ad eam namque pertinet potestatem, quod de resurrectione ejus adjunctum est, Quis suscitabit eum? hoc est, quia nullus hominum, nisi se ipse, qui etiam de corpore suo dixit, Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Id. II, 19). Ipsum autem genus mortis, hoc est sublimitas crucis, in uno verbo intelligitur, quod ait, Ascendisti. Quod vero addidit, Recumbens dormisti, evangelista exponit, ubi dicit, et inclinato capite tradidit spiritum (Id. XIX, 30). Aut certe sepultura ejus agnoscitur, in qua recubuit dormiens; et unde illum nullus hominum, sicut Prophetae aliquos, vel sicut ipse alios suscitavit, sed sicut a somno ipse surrexit. Stola porro ejus quam lavat in vino, id est, mundat a peccatis in sanguine suo, cujus sanguinis sacramentum baptizati sciunt, unde et adjungit, Et in sanguine uvae amictum suum, quid est nisi Ecclesia? Et fulvi oculi ejus a vino: spirituales ejus inebriati poculo ejus, de quo canit Psalmus, Et calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Et dentes ejus candidiores lacte: quod potant apud Apostolum parvuli, verba scilicet nutrientia, nondum idonei solido cibo (I Cor. III, 2). Ipse igitur est in quo reposita erant promissa Judae, quae donec venirent, nunquam principes, hoc est reges, Israel ab illa stirpe defuerunt. Et ipse exspectatio gentium: quod clarius est videndo, quam sit exponendo.