|
Sicut autem duo Isaac filii, Esau et Jacob, figuram praebuerunt
duorum populorum in Judaeis et Christianis (quamvis quod ad carnis
propaginem pertinet, nec Judaei venerint ex semine Esau, sed
Idumaei; nec Christianae gentes de Jacob, sed potius Judaei , ad
hoc enim tantum figura valuit, quod dictum est, Major serviet minori
[Gen. XXV, 23]); ita factum est etiam in duobus filiis
Joseph: nam major gessit typum Judaeorum, Christianorum autem
minor. Quos cum benediceret Jacob, manum dexteram ponens super
minorem, quem habebat ad sinistram; sinistram super majorem, quem
habebat ad dextram: grave visum est patri eorum, et admonuit patrem
velut corrigens ejus errorem, et quisnam eorum esset major ostendens.
At ille mutare manus noluit, sed dixit: Scio, fili, scio. Et hic
erit in populum, et et hic exaltabitur: sed frater ejus junior major
illo erit, semen ejus erit in multitudinem gentium (Gen.
XLVIII, 19). Etiam hic duo illa promissa demonstrat . Nam
ille in populum, iste in multitudinem gentium: quid evidentius quam
his duabus promissionibus contineri populum Israelitarum orbemque
terrarum in semine Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum
fidem?
|
|