|
1. Defuncto Jacob, defuncto etiam Joseph, per reliquos centum
quadraginta quatuor annos, donec exiretur de terra Aegypti, in modum
incredibilem illa gens crevit, etiam tantis attrita persecutionibus,
ut quodam tempore nati masculi necarentur, cum mirantes Aegyptios
nimia populi illius incrementa terrerent. Tunc Moyses subtractus
furto trucidatoribus parvulorum, ad domum regiam, ingentia per eum
Deo praeparante, pervenit, nutritusque et adoptatus a filia
Pharaonis (quod nomen in Aegypto omnium regum fuit), in tantum
pervenit virum, ut ipse illam gentem mirabiliter multiplicatam, ex
durissimo et gravissimo, quod ibi ferebat, jugo servitutis
extraheret, imo per eum Deus, qui hoc promiserat Abrahae. Prius
quippe exinde fugiens, quod, cum Israelitam defenderet, Aegyptium
occiderat, et territus fuerat ; postea divinitus missus in potestate
Spiritus Dei superavit resistentes Pharaonis magos. Tunc per eum
Aegyptiis illatae sunt decem memorabiles plagae, cum dimittere populum
Dei nollent; aqua in sanguinem versa, ranae et sciniphes, cynomyia,
mors pecorum, ulcera, grando, locusta, tenebrae, mors
primogenitorum. Ad extremum Israelitas, quos plagis tot tantisque
perfracti tandem aliquando dimiserant, Aegyptii in mari Rubro dum
persequuntur, exstincti sunt. Illis quippe abeuntibus divisum mare
viam fecit: hos autem insequentes in se rediens unda submersit.
Deinde per annos quadraginta, duce Moyse, Dei populus per desertum
actus est, quando Tabernaculum testimonii nuncupatum est, ubi Deus
sacrificiis futura praenuntiantibus colebatur: cum scilicet jam data
lex fuisset in monte multum terribiliter; attestabatur enim
evidentissima mirabilibus signis vocibusque divinitas. Quod factum est
mox ut exitum est de Aegypto, et in deserto populus esse coepit,
quinquagesimo die post celebratum Pascha per ovis immolationem: qui
usque adeo typus Christi est, praenuntians eum per victimam passionis
de hoc mundo transiturum ad Patrem (Pascha quippe hebraea lingua
Transitus interpretatur [Exod. XII, 11,]), ut jam cum
revelaretur Testamentum novum, posteaquam Pascha nostrum immolatus
est Christus, quinquagesimo die veniret de coelo Spiritus sanctus:
qui dictus est in Evangelio digitus Dei (Luc. XI, 20), ut
recordationem nostram in primi praefigurati facti memoriam revocaret;
quia et legis illae tabulae digito Dei scriptae referuntur (Exod.
XXXI, 18).
2. Defuncto Moyse, populum rexit Jesus Nave, et in terram
promissionis introduxit, eamque populo divisit. Ab his duobus
mirabilibus ducibus bella etiam prosperrime ac mirabiliter gesta sunt,
Deo contestante non tam propter merita Hebraei populi, quam propter
peccata earum quae debellabantur gentium, illas eis provenisse
victorias. Post istos duces, Judices fuerunt, jam in terra
promissionis populo collocato: ut inciperet interim reddi Abrahae
prima promissio de gente una, id est Hebraea, et terra Chanaan;
nondum de omnibus gentibus et toto orbe terrarum: quod Christi
adventus in carne, et non veteris Legis observationes, sed Evangelii
fides fuerat impletura. Cujus rei praefiguratio facta est, quod non
Moyses, qui legem populo acceperat in monte Sina, sed Jesus, cui
etiam nomen Deo praecipiente mutatum fuerat ut Jesus vocaretur,
populum in terram promissionis induxit. Temporibus autem Judicum,
sicut se habebant et peccata populi et misericordia Dei, alternaverunt
prospera et adversa bellorum.
3. Inde ventum est ad Regum tempora: quorum primus regnavit
Saül: quo reprobato et bellica clade prostrato, ejusque stirpe
rejecta, ne inde reges orirentur, David successit in regnum, cujus
maxime Christus dictus est filius. In quo articulus quidam factus est
et exordium quodammodo juventutis populi Dei: cujus generis quaedam
velut adolescentia ducebatur ab ipso Abraham usque ad hunc David.
Neque enim frustra Matthaeus evangelista sic generationes
commemoravit, ut hoc primum intervallum quatuordecim generationibus
commendaret, ab Abraham scilicet usque ad David (Matth. I,
17). Ab adolescentia quippe incipit homo posse generare: propterea
generationum ex Abraham sumpsit exordium; qui etiam pater gentium
constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Ante hunc ergo velut
pueritia fuit hujus generis populi Dei, a Noe usque ad ipsum
Abraham: et ideo prima lingua inventa est, id est hebraea. A
pueritia namque homo incipit loqui post infantiam, quae hinc appellata
est, quia fari non potest. Quam profecto aetatem primam demergit
oblivio, sicut aetas prima generis humani est deleta diluvio. Quotus
enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Quamobrem in isto
procursu civitatis Dei, sicut superior unam eamdemque primam, ita
duas aetates secundam et tertiam liber iste contineat, in qua tertia
propter vaccam trimam, capram trimam, et arietem trimum (Gen.
XV, 9), impositum est Legis jugum, et apparuit abundantia
peccatorum, et regni terreni surrexit exordium, ubi non defuerunt
spirituales, quorum in turture et columba (Ibid.) figuratum est
sacramentum.
|
|