CAPUT V. De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.

Quod enim scriptum est, Et descendit Dominus videre civitatem et turrem, quam aedificaverunt filii hominum; hoc est, non filii Dei, sed illa societas secundum hominem vivens, quam terrenam dicimus civitatem: non loco movetur Deus, qui semper ubique est totus; sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum, praesentiam quodammodo ejus ostendat: nec videndo discit ad tempus, qui nunquam potest aliquid ignorare; sed ad tempus videre et cognoscere dicitur, quod videri et cognosci facit. Non sic ergo videbatur illa civitas, quomodo eam Deus videri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. Quamvis possit intelligi Deus ad illam civitatem descendisse, quia descenderunt Angeli ejus in quibus habitat; ut quod adjunctum est, Et dixit Dominus Deus, Ecce genus unum, et labium unum omnium, et caetera; ac deinde additum, Venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum (Gen. XI, 5-7); recapitulatio sit, demonstrans quemadmodum factum sit, quod dictum fuerat, Descendit Dominus. Si enim jam descenderat, quid sibi vult, Venite, et descendentes confundamus (quod intelligitur Angelis dictum), nisi quia per Angelos descendebat, qui in Angelis descendentibus erat? Et bene non ait, Venite, et descendentes confundite: sed, Confundamus ibi linguam eorum; ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei: sicut Apostolus dicit, Dei enim sumus cooperarii (I Cor. III, 9).