|
1. Poterat et illud, quando factus est homo, de Angelis intelligi
quod dictum est, Faciamus hominem, quia non dixit, Faciam: sed
quia sequitur, ad imaginem nostram; nec fas est credere ad imaginem
Angelorum hominem factum, aut eamdem esse imaginem Angelorum et
Dei; ideo recte illic intelligitur pluralitas Trinitatis. Quae
tamen Trinitas, quia unus est Deus, etiam cum dixisset, Faciamus:
Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 26,
26): non dixit, Fecerunt dii, aut, ad imaginem deorum. Poterat
et hic eadem intelligi Trinitas, tanquam Pater dixerit ad Filium et
Spiritum sanctum, Venite, et descendentes confundamus ibi linguam
eorum; si aliquid esset, quod Angelos prohiberet intelligi: quibus
potius convenit venire ad Deum motibus sanctis, hoc est cogitationibus
piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis Veritas, tanquam lex
aeterna in illa eorum curia superna. Neque enim sibi ipsi sunt
veritas; sed creatricis participes Veritatis, ad illam moventur,
tanquam ad fontem vitae, ut quod non habent ex se ipsis, capiant ex
ipsa. Et eorum stabilis est iste motus , quo veniunt, qui non
recedunt . Nec sic loquitur Angelis Deus, quomodo nos invicem
nobis, vel Deo, vel Angelis, vel ipsi Angeli nobis, sive per
illos Deus nobis; sed ineffabili suo modo, nobis autem hoc indicatur
nostro modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio, ipsius
sui facti est immutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque
transeuntem, sed vim sempiterne manentem, et temporaliter operantem.
Hac loquitur Angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis.
Quando autem etiam nos aliquid talis locutionis interioribus auribus
capimus, Angelis propinquamus. Non itaque mihi assidue reddenda est
ratio in hoc opere de locutionibus Dei. Aut enim Veritas
incommutabilis per se ipsam ineffabiliter loquitur rationalis creaturae
mentibus, aut per mutabilem creaturam loquitur, sive spiritualibus
imaginibus nostro spiritui, sive corporalibus vocibus corporis sensui.
2. Illud sane quod dictum est, Et nunc non deficient ex illis
omnia, quae conati fuerint facere (Id. XI, 6), non dictum est
confirmando, sed tanquam interrogando, sicut solet a comminantibus
dici, quemadmodum ait quidam,
|
non arma expedient, totaque ex urbe sequentur?
|
|
|
Virgil., Aeneid. lib. 4, v. 592
|
Sic ergo accipiendum est, tanquam dixerit, Nonne omnia deficient ex
illis, quae conati fuerint facere? Sed si ita dicatur, non exprimit
comminantem. Verum propter tardiusculos addidimus particulam, id
est, Ne, ut diceremus, Nonne: quoniam vocem pronuntiantis scribere
non possumus. Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis,
septuaginta tres, vel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta
duae gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae
crescendo et insulas impleverunt. Auctus est autem numerus gentium
multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa barbaras gentes in una
lingua plurimas novimus; et homines quidem, multiplicato genere
humano, ad insulas inhabitandas navigio transire potuisse, quis
ambigat?
|
|