|
1. Quaeritur etiam, utrum ex filiis Noe, vel potius ex illo uno
homine, unde etiam ipsi exstiterunt, propagata esse credendum sit
quaedam monstrosa hominum genera, quae gentium narrat historia: sicut
perhibentur quidam unum habere oculum in fronte media: quibusdam
plantas versas esse post crura: quibusdam utriusque sexus esse
naturam, et dextram mammam virilem, sinistram muliebrem, vicibusque
alternis coeundo et gignere et parere: aliis ora non esse, eosque per
nares tantummodo halitu vivere: alios statura esse cubitales, quos
Pygmaeos a cubito Graeci vocant: alibi quinquennes concipere
feminas, et octavum vitae annum non excedere. Item ferunt esse
gentem, ubi singula crura in pedibus habent, nec poplitem flectunt,
et sunt mirabilis celeritatis; quos Sciopodas vocant, quod per aestum
int erra jacentes resupini umbra se pedum protegant: quosdam sine
cervice oculos habentes in humeris: et caetera hominum, vel quasi
hominum genera, quae in maritima platea Carthaginis musivo picta
sunt, ex libris deprompta velut curiosioris historiae. Quid dicam de
Cynocephalis , quorum canina capita atque ipse latratus magis bestias
quam homines confitetur? Sed omnia genera hominum quae dicuntur esse,
credere non est necesse. Verum quisquis uspiam nascitur homo, id est
animal rationale mortale, quamlibet nostris inusitatam sensibus gerat
corporis formam, seu colorem, sive motum, sive sonum, sive qualibet
vi, qualibet parte, qualibet qualitate naturae, ex illo uno
protoplasto originem ducere, nullus fidelium dubitaverit. Apparet
tamen quid in pluribus natura obtinuerit, et quid sit ipsa raritate
mirabile.
2. Qualis autem ratio redditur de monstrosis apud nos hominum
partubus, talis de monstrosis quibusdam gentibus reddi potest. Deus
enim creator est omnium, qui ubi et quando creari quid oporteat vel
oportuerit, ipse novit, sciens universitatis pulchritunem quarum
partium vel similitudine vel diversitate contexat. Sed qui totum
inspicere non potest, tanquam deformitate partis offenditur; quoniam
cui congruat, et quo referatur, ignorat. Pluribus quam quinis
digitis in manibus et pedibus nasci homines, novimus; et haec levior
est quam illa distantia : sed tamen absit ut quis ita desipiat, ut
existimet in numero humanorum digitorum errasse Creatorem, quamvis
nesciens cur hoc fecerit. Ita etsi major diversitas oriatur, scit
ille quid egerit, cujus opera juste nemo reprehendit. Apud
Hipponem-Diarrhytum est homo quasi lunatas habens plantas, et in eis
binos tantummodo digitos, similes et manus. Si aliqua gens talis
esset, illi curiosae atque mirabili adderetur historiae. Num igitur
istum propter hoc negabimus ex uno illo, qui primus creatus est, esse
propagatum? Androgyni, quos etiam Hermaphroditos nuncupant, quamvis
admodum rari sint, difficile est tamen ut temporibus desint, in quibus
sic uterque sexus apparet, ut ex quo potius debeant accipere nomen,
incertum sit: a meliore tamen, hoc est a masculino, ut
appellarentur, loquendi consuetudo praevaluit. Nam nemo unquam
Androgynaecas aut Hermaphroditas nuncupavit. Ante annos aliquot,
nostra certe memoria, in Oriente duplex homo natus est superioribus
membris, inferioribus simplex: nam duo erant capita, duo pectora,
quatuor manus; venter autem unus, et pedes duo, sicut uni homini; et
tam diu vixit, ut multos ad eum videndum fama contraheret. Quis autem
omnes commemorare possit humanos fetus longe dissimiles his ex quibus
eos natos esse certissimum est? Sicut ergo haec ex illo uno negari non
possunt originem ducere; ita quaecumque gentes in diversitatibus
corporum ab usitato naturae cursu, quem plures et prope omnes tenent,
velut exorbitasse traduntur, si definitione illa includuntur, ut
rationalia animalia sint atque mortalia, ab eodem ipso uno primo patre
omnium stirpem trahere confitendum est: si tamen vera sunt quae de
illarum nationum varietate et tanta inter se atque nobiscum diversitate
traduntur. Nam et simias, et cercopithecos, et sphingas, si
nesciremus non homines esse, sed bestias, possent illi historici de
sua curiositate gloriantes, velut gentes aliquas hominum nobis impunita
vanitate mentiri. Sed si homines sunt, de quibus illa mira conscripta
sunt; quid, si propterea Deus voluit etiam nonnullas gentes ita
creare, ne in his monstris, quae apud nos patet ex hominibus nasci,
ejus sapientiam, qua naturam fingit humanam, velut artem cujuspiam
minus perfecti opificis, putaremus errasse? Non itaque nobis videri
absurdum debet, ut quemadmodum in singulis quibusque gentibus quaedam
monstra sunt hominum, ita in universo genere humano quaedam monstra
sint gentium. Quapropter, ut istam quaestionem pedetentim cauteque
concludam: aut illa, quae talia de quibusdam gentibus scripta sunt,
omnino nulla sunt; aut si sunt, homines non sunt; aut ex Adam sunt,
si homines sunt.
|
|