|
Propter quod et in Psalmo octogesimo et octavo, cujus est titulus,
Intellectus ipsi Aethan Israelitae, commemorantur promissiones Dei
factae regi David, et istis, quae in libro Regnorum sunt posita,
quaedam ibi similia dicuntur; sicut est: Juravi David servo meo:
Usque in aeternum praeparabo semen tuum. Et iterum: Tunc locutus es
in aspectu filiis tuis, et dixisti: Posui adjutorium super potentem,
et exaltavi electum de populo meo. Inveni David servum meum, in oleo
sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum
confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis
non apponet nocere ei. Et concidam inimicos ejus a facie ejus, et eos
qui oderunt eum, fugabo. Et veritas mea et misericordia mea cum
ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum
ejus, et in fluminibus dexteram ejus. Ipse invocabit me: Pater meus
es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum
ponam illum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo illi
misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in
saeculum saeculi semen ejus , et thronum ejus sicut dies coeli
(Psal. LXXXVIII, 4, 5, 20-30). Quae omnia de
Domino Jesu intelliguntur, quando recte intelliguntur, sub nomine
David, propter formam servi, quam de semine David idem Mediator
assumpsit ex virgine. Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum ejus
tale aliquid, quale in Regnorum libro positum est, et quasi de
Salomone proclivius accipitur. Ibi namque, hoc est in Regnorum
libro, Et si venerit, inquit, iniquitas ejus, redarguam illum in
virga virorum, et in tactibus filiorum hominum: misericordiam autem
meam non amoveam ab eo (II Reg. VII, 14 et 15): tactibus
significans plagas correptionis. Unde illud est, Ne tetigeritis
christos meos (Psal. CIV, 15). Quod quid est aliud, quam,
Ne laeseritis? In Psalmo vero cum ageret tanquam de David, ut
quiddam ejusmodi etiam ibi diceret, Si dereliquerint, inquit, filii
ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si
justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint;
visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum:
misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal.
LXXXVIII, 31-34). Non dixit, Ab eis, cum loqueretur
de filiis ejus, non de ipso: sed dixit, ab eo; quod bene intellectum
tantumdem valet. Non enim Christi ipsius, quod est caput
Ecclesiae, possent inveniri ulla peccata, quae opus esset humanis
correptionibus servata misericordia divinitus coerceri; sed in ejus
corpore ac membris, quod populus ejus est. Ideo in libro Regnorum,
iniquitas ejus dicitur; in Psalmo autem, filiorum ejus: ut
intelligamus de ipso dici quodammodo, quod de ejus corpore dicitur.
Propter quod etiam ipse de coelo, cum corpus ejus, quod sunt fideles
ejus, Saulus persequeretur, Saule, inquit, Saule, quid me
persequeris (Act. IX, 4)? Deinde in consequentibus Psalmi,
Neque nocebo, inquit, in veritate mea, neque profanabo testamentum
meum, et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel juravi in
sancto meo, si David mentiar: id est, nequaquam David mentiar,
Solet enim sic loqui Scriptura. Quid autem non mentiatur,
adjungit, et dicit, Semen ejus in aeternum manebit; et sedes ejus
sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et
testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII, 34-38).
|
|