|
Post haec tantae promissionis validissima firmamenta, ne putarentur in
Salomone completa, tanquam id speraretur, nec inveniretur: Tu
vero, inquit, repulisti, et ad nihilum deduxisti, Domine. Hoc
quippe factum est de regno Salomonis in posteris ejus, usque ad
eversionem ipsius terrenae Jerusalem, quae regni ejusdem sedes fuit;
et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum .
Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo
subjecit, Distulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII,
39). Non est ergo ille Salomon, sed nec ipse David, si dilatus
est Christus Domini. Cum enim christi ejus dicerentur omnes reges
mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege David et
deinceps, sed ab illo etiam Saüle, qui populo eidem rex primus est
unctus (I Reg. XXIV, 7); ipse quippe David eum christum
Domini appellat: erat tamen unus verus Christus, cujus illi figuram
prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum
putabant in David vel in Salomone intelligendum, differebatur in
longum; secundum autem dispositionem Dei venturus suo tempore
parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno
terrenae Jerusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste
psalmus adjunxit, atque ait: Evertisti testamentum servi tui,
profanasti in terra sanctitatem ejus. Destruxisti omnes macerias
ejus, posuisti munitiones ejus in formidinem. Diripuerunt eum omnes
transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti
dexteram inimicorum ejus, jucundasti omnes inimicos ejus. Avertisti
adjutorium gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti
eum ab emundatione, sedem ejus in terram collisisti. Minuisti dies
sedis ejus, perfudisti eum confusione (Psal. LXXXVIII,
40-46). Haec omnia venerunt super ancillam Jerusalem, in qua
regnaverunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in
dispensatione temporaria: regnum autem coelestis Jerusalem, cujus
erant filii, in vera fide habentes, et in vero Christo sperantes.
Quomodo autem ista venerint super illud regnum, index est rerum
gestarum, si legatur, historia.
|
|