|
Post haec autem prophetata ad precandum Deum Propheta convertitur:
sed et ipsa precatio prophetatio est. Usquequo, Domine, avertis in
finem (Psal. LXXXVIII. 47)? subauditur, faciem tuam:
sicu talibi dicitur, Usquequo avertis faciem tuam a me (Psal.
XII, 1) Nam ideo quidam codices hic non habent, avertis; sed,
averteris: quanquam possit intelligi, Avertis misericordiam tuam,
quam promisisti David. Quod autem dixit, in finem; quid est,
nisi, Usque in finem? Qui finis intelligendus est ultimum tempus,
quando in Christum Jesum etiam illa gens est creditura, ante quem
finem illa fieri oportebat, quae superius aerumnosa deflevit. Propter
quae et hic sequitur, Exardescet sicut ignis ira tua. Memento quae
est mea substantia. Nihil hic melius, quam ipse Jesus intelligitur,
substantia populi ejus, ex quo natura est carnis ejus. Non enim
vane, inquit, constituisti omnes filios hominum. (Psal.
LXXXVIII, 48). Nisi enim esset unus Filius hominis
substantia Israel, per quem Filium hominis liberarentur multi filii
hominum, vane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc vero
omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in vanitatem de
veritate collapsa est, propter quod dicit alius psalmus, Homo
vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra praetereunt
(Psal. CXLIII, 4): sed non vane Deus constituit omnes
filios hominum; quia et multos a vanitate liberat per mediatorem
Jesum, et quos liberandos non esse praescivit, ad utilitatem
liberandorum et comparationem duarum inter se a contrario civitatum,
non utique vane in totius rationalis creaturae pulcherrima atque
justissima ordinatione constituit. Deinde sequitur, Quis est homo
qui vivet, et non videbit mortem; eruet animam suam de manu inferi
(Psal. LXXXVIII, 49)? Quis est iste, nisi substantia
illa Israel ex semine David, Christus Jesus? De quo dicit
Apostolus, quod surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra
non dominabitur (Rom. VI, 9). Sic enim vivet et non videbit
mortem, ut tamen mortuus fuerit; sed animam suam eruerit de manu
inferi, quo propter quorumdam solvenda inferni vincla descenderat :
eruerit autem potestate illa, de qua in Evangelio dicit, Potestatem
habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam
(Joan. X, 18).
|
|