CAPUT XII. Ad quorum personam pertinere intelligenda sit flagitatio promissorum, de quibus in Psalmo dicitur, Ubi sunt misericordiae tuae, Domine, antiquae, etc.

Sed caetera psalmi hujus, quae ita se habent, Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua? Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium: quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt, commutationem Christi tui: utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad David; an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito, quaeri potest. Dicta sunt quippe ista vel scripta tempore quo fuit Aethan, de cujus nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni David fuit: ac per hoc non diceretur, Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua? nisi eorum personam in se Propheta transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi David ista promissa sunt. Potest autem intelligi multas gentes, quando persequebantur Christianos, exprobrasse illis passionem Christi, quam Scriptura commutationem vocat; quoniam moriendo immortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia cum eorum speraretur futurus, factus est gentium: et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per novum Testamentum, illis in vetustate remanentibus: ut ideo dicatur, Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum; quia non eos obliviscente, sed potius miserante Domino, et ipsi post hoc opprobrium credituri sunt. Sed ille quem prius posui, convenientior sensus mihi videtur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur, quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue vox ista coaptatur, Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum; non enim servi Dei nuncupandi sunt tales Judaei: sed eis verba ista competunt, qui cum graves humilitates persecutionum pro Christi nomine paterentur, recordari potuerunt excelsum regnum semini David fuisse promissum; et ejus desiderio dicere, non desperando, sed petendo, quaerendo, pulsando, Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua? Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; hoc est, In interioribus meis patienter pertuli. Quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt, commutationem Christi tui: non eam putantes commutationem, sed consumptionem . Quid est autem, Memento, Domine, nisi, ut miserearis, et pro tolerata patienter humilitate mea, reddas celsitudinem, quam jurasti David in veritate tua? Si autem Judaeis assignemus haec verba, illi servi Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Jerusalem, antequam Jesus Christus humanitus nasceretur, in captivitatem ducti sunt, intelligentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed coelestis ac spiritualis esset fideliter exspectanda: quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum exsultabat atque insultabat esse captivum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur, Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat (Psal. LXXXVIII, 50-53); universo populo Dei ad coelestem Jerusalem pertinenti, sive in illis qui latebant in Testamento vetere, antequam revelaretur novum, sive in his qui jam Testamento novo revelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine David, non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua certissima spe dicitur, Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio verbi hujus iteratio. Hoc ergo intelligens David ait in secundo Regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo servi tui in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe, et benedic domum servi tui usque in aeternum (II Reg. VII, 19, 29), et caetera; quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies ejus duceretur ad Christum, per quem futura erat domus ejus aeterna, eademque domus Dei. Domus enim David, propter genus David; domus autem Dei eadem ipsa, propter templum Dei, de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populo suo: ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), ipse in pace praemium, qui virtus in bello. Ideo cum in verbis Nathan dictum sit, Et nuntiabit tibi Dominus quoniam domum aedificabis ipsi: postea dictum est in verbis David, Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens, Domum aedificabo tibi (II Reg. VII, 11, 27). Hanc enim domum et nos aedificamus bene vivendo, et Deus ut bene vivamus opitulando: quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum luborabunt aedificantes eam (Psal. CXXVI, 1). Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus, dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra: et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel (II Reg. VII, 10 et 11).