|
Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat,
insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id
esse completum? Pacem quippe illam Scriptura in umbra futuri
excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni vigilanter
occursum est, cum, posteaquam dictum est, Et non apponet filius
iniquitatis humiliare eum; continuo subjunctum est, Sicut ab initio a
diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. Judices
namque, priusquam Reges ibi esse coepissent, super illum populum
fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique
humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per
intervalla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis: et
inveniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui
quadraginta regnavit annos. Nam sub eo Judice qui appellatus est
Aod, octoginta anni pacis fuerunt (Judicum III, 30). Absit
ergo, ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse
credantur: multo minus utique cujuslibet regis alterius. Non enim
quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnavit: nec unquam
omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus
subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando
populo concessa est tanta securitas, ut huic vitae hostiles non
formidaret incursus. Locus ergo iste qui promittitur tam pacatae ac
securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur in matre
Jerusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel: hoc enim nomen
interpretatur Videns Deum: cujus praemii desiderio pia per fidem vita
in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.
|
|