|
Procurrente igitur per tempora civitate Dei, primo in umbra futuri,
in terrena scilicet Jerusalem regnavit David. Erat autem David vir
in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non vulgari voluptate, sed
fideli voluntate dilexerit; eaque Deo suo, qui verus est Deus,
mystica rei magnae figuratione servierit. Diversorum enim sonorum
rationabilis moderatusque concentus concordi varietate compactam bene
ordinatae civitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia
ejus in Psalmis est, quos centum quinquaginta liber continet, quem
Psalmorum vocamus. In quibus nonnulli volunt, eos solos factos esse
a David, qui ejus nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab
eo factos, nisi qui praenotantur, Ipsius David: qui vero habent in
titulis, Ipsi David, ab aliis factos, personae ipsius fuisse
coaptatos. Quae opinio voce evangelica Salvatoris ipsius refutatur,
ubi ait, quod ipse David in Spiritu Christum dixerit esse Dominum
suum (Matth. XXII, 43): quoniam Psalmus centesimus nonus
sic incipit: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec
ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Et
certe idem psalmus non habet in titulo, Ipsius David; sed, Ipsi
David, sicut plurimi. Mihi autem credibilius videntur existimare qui
omnes illos centum et quinquaginta Psalmos ejus operi tribuunt, eumque
aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum, aliquid quod ad rem
pertineat figurantibus, caeteros autem nullius hominis nomen in titulis
habere voluisse: sicut ei varietatis hujus dispositionem, quamvis
latebrosam, non tamen inanem Dominus inspiravit. Nec movere debet ad
hoc non credendum, quod nonnullorum nomina Prophetarum, qui longe
post David regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro
leguntur inscripta; et quae ibi dicuntur, velut ab eis dici videntur.
Neque enim non potuit propheticus Spiritus prophetanti regi David
haec etiam futurorum Prophetarum nomina revelare, ut aliquid, quod
eorum personae conveniret, prophetice cantaretur: sicut rex Josias
exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos, cuidam
prophetae, qui etiam facta ejus futura praedixit, cum suo nomine
revelatus est (III Reg. XIII).
|
|