CAPUT XV. An omnia quae in Psalmis de Christo et Ecclesia prophetantur, ad contextum hujus operis coaptanda sint.

Nunc jam exspectari a me video, ut hoc loco libri hujus aperiam quid in Psalmis David de Domino Jesu Christo vel ejus Ecclesia prophetaverit. Ego autem ut hoc non ita faciam, sicut videtur ipsa exspectatio postulare (quamvis jam in uno fecerim), copia quam inopia magis impedior. Omnia enim ponere vitandae prolixitatis causa prohibeor: vereor autem ne, cum aliqua elegero, multis qui ea noverunt, videar magis necessaria praeterisse; deinde, quia testimonium quod profertur, de contextione totius Psalmi debet habere suffragium ut certe nihil sit quod ei refragetur, si non omnia suffragantur), ne more centonum ad rem quam volumus, tanquam versiculos decerpere videamur, velut de grandi carmine , quod non de re illa, sed de alia longeque diversa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus: quod quanti operis sit, et aliorum, et nostra volumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui voluerit, et potuerit: inveniet quot et quanta rex David idemque propheta de Christo et ejus Ecclesia prophetaverit, de Rege scilicet et civitate quam condidit.