|
1. Quamlibet enim de quacumque re propriae sint atque manifestae
propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam tropicae misceantur:
quae maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi
exponendique negotium. Quaedam tamen Christum et Ecclesiam ipsa
prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio restant
exponenda, quae in eis minus intelliguntur: quale illud est in eodem
Psalmorum libro: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea
regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Speciosus
forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis,
propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladium tuum circa
femur , potentissime. Specie tua et pulchritudine tua, intende,
prospere procede, et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et
justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae
acutae potentissimae . Populi sub te cadent, in corde inimicorum
regis. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum, virga directionis
virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odio habuisti iniquitatem:
propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae
participibus tuis. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a
domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo
(Psal. XLIV, 2-10). Quis non hic Christum, quem
praedicamus, et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat:
cum audiat Deum, cujus sedes est in saecula saeculorum; et unctum a
Deo, utique sicut ungit Deus, non visibili, sed spirituali atque
intelligibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione,
vel tam surdus adversus ejus famam longe lateque diffusam, ut Christum
a chrismate, hoc est ab unctione, appellatum esse non noverit?
Agnito autem rege Christo, jam caetera quae hic tropice dicta sunt,
quomodo sit speciosus forma prae filiis hominum, quadam tanto magis
amanda atque miranda, quanto minus corporea pulchritudine; quis
gladius ejus, quae sagittae, et caetera isto modo non proprie, sed
tropice posita, jam subditus ei qui regnat propter veritatem et
mansuetudinem et justitiam, inquirat ex otio.
2. Deinde aspiciat ejus Ecclesiam, tanto viro suo spirituali
connubio et divino amore conjunctam: de qua dicitur in his quae
sequuntur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato,
circumamicta varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem
tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Quoniam
concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Et
adorabunt eum filiae Tyri in muneribus: vultum tuum deprecabuntur
divites plebis. Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus, in
fimbris aureis, circumamicta varietate. Afferentur regi virgines post
eam, proximae ejus afferentur tibi. Afferentur in laetitia et
exsultatione: adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati
sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Memores
erunt nominis tui, in omni generatione et generatione. Propterea
populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal.
XLIV, 10-18). Non opinor quemquam ita desipere, ut hic
aliquam mulierculam praedicari credat atque describi: conjugem
videlicet illius, cui dictum est, Sedes tua, Deus, in saecula
saeculorum: virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam,
et odio habuisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus
oleo exsultationis prae participibus tuis: Christum utique prae
Christianis. Hi sunt enim participes ejus, ex quorum in omnibus
gentibus unitate atque concordia fit ista regina: sicut in alio psalmo
de illa dicitur, Civitas Regis magni (Psal. XLVII, 3).
Ipsa est Sion spiritualiter: quod nomen latine interpretatum
Speculatio est. Speculatur enim futuri saeculi magnum bonum: quoniam
illuc dirigitur ejus intentio. Ipsa est et Jerusalem eodem modo
spiritualiter, unde multa jam diximus. Ejus inimica est civitas
diaboli Babylon, quae Confusio interpretatur. Ex qua tamen
Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur, et a
pessimo rege ad optimum Regem, id est, a diabolo transit ad
Christum. Propter quod ei dicitur, Obliviscere populum tuum et
domum patris tui. Cujus civitatis impiae portio sunt et Israelitae
sola carne, non fide: inimici etiam ipsi magni hujus Regis, ejusque
reginae. Ad ipsos enim veniens, et ab eis Christus occisus, magis
aliorum factus est, quos non vidit in carne. Unde per cujusdam psalmi
prophetiam dicit Rex ipse noster, Erues me de contradictionibus
populi, constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi,
servivit mihi; in obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII,
44 et 45). Populus ergo iste gentium, quem non cognovit
Christus praesentia corporali, in quem tamen Christum sibi
annuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur, In obauditu auris
obaudivit mihi; quia fides ex auditu est (Rom. X, 17); iste,
inquam, populus additus veris et carne et fide Israelitis civitas est
Dei, quae ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in
solis illis Israelitis fuit. Inde quippe erat virgo Maria, in qua
carnem Christus, ut homo esset, assumpsit. De qua civitate psalmus
alius ait, Mater Sion, dicet homo, et homo factus est in ea, et
ipsa fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Quis est
iste Altissimus, nisi Deus? Et per hoc Christus Deus, antequam
in illa civitate per Mariam fieret homo, ipse in Patriarchis et
Prophetis fundavit eam. Cum igitur huic reginae civitati Dei tanto
ante dictum sit per prophetiam, quod jam videmus impletum, Pro
patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super
omnem terram: ex filiis quippe ejus per omnem terram sunt praepositi et
patres ejus, cum confiteantur ei populi concurrentes ad eam cum
confessione laudis aeternae in saeculum saeculi : procul dubio quidquid
hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo
intelligatur, debet his rebus manifestissimis convenire.
|
|