CAPUT XVII. De his quae ad sacerdotium Christi in Psalmo centesimo nono, et de his quae in Psalmo vigesimo primo ad passionem ipsius spectant.

Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quemadmodum hic rex, apertissime praedicatur - Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sedere Christus ad dexteram Dei Patris creditur, non videtur: ejus etiam inimicos poni sub pedibus ejus nondum apparet; id agitur , apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post videbitur. Verum quod sequitur, Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam impudenter negetur. Et ipsi quippe fatentur inimici, ex Sion missam fuisse legem Christi, quod Evangelium nos vocamus, et eam virgam virtutis ejus agnoscimus. Dominari vero eum in medio inimicorum suorum, iidem ipsi inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo, et nihil adversus eum valendo, testantur. Deinde quod paulo post dicit, Juravit Dominus, et non poenitebit eum: quibus verbis immutabile futurum esse significat, quod adjungit, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 1, 2, 4), ex eo quod jam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron, et ubique offertur sub sacerdote Christo, quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham (Gen. XIV, 18 sqq.), quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelliguntur: quod in nostris jam popularibus Sermonibus fecimus . Sic et in illo ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur, dicens, Foderunt manus meas et pedes , dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Quibus utique verbis in cruce corpus significavit extentum, manibus pedibusque confixis et clavorum transverberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse. Addens etiam, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19). Quae prophetia quemadmodum impleta sit, evangelica narratur historia (Matth. XXVII, 35). Tunc profecto et alia recte intelliguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his quae tanta manifestatione claruerunt: praesertim quia et illa quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita jam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 28, 29).