CAPUT XVIII. De Psalmo tertio, et de quadragesimo, et de quinto decimo, et de sexagesimo septimo, in quibus mors et resurrectio Domini prophetantur.

1. De resurrectione quoque ejus nequaquam Psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in Psalmo tertio ex persona ejus canitur, Ego dormivi, et somnum cepi; exsurrexi quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6)? An forte quisquam ita desipit, ut credat velut aliquid magnum nobis indicare voluisse Prophetam, quod dormierit, et exsurrexerit, nisi somnus iste mors esset, et evigilatio resurrectio, quam de Christo sic oportuit prophetari? Nam et in quadragesimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona ejusdem Mediatoris, more solito, tanquam praeterita narrantur, quae futura prophetabantur; quoniam quae ventura erant jam in praedestinatione et praescientia Dei velut facta erant, quia certa erant . Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? Et si ingrediebatur ut videret, vana locutum est cor ejus, congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur simul in unum. Adversus me susurrabant omnes inimici mei, adversus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt adversus me: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Hic certe ita posita sunt verba haec, ut nihil aliud dixisse intelligatur, quam si diceret, Numquid qui moritur, non adjiciet ut reviviscat? Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos ejus, et hoc actum esse per eum qui ingrediebatur ut videret, et egrediebatur ut proderet. Cui autem hic non occurrat ex discipulo ejus factus traditor Judas? Quia ergo facturi erant quod moliebantur, id est, occisuri erant eum, ostendens illos vana malitia frustra occisuros resurrecturum, sic adjecit hunc versum, velut si diceret, Quid agitis vani? quod vestrum scelus erit, meus somnus erit. Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Et tamen eos tam magnum nefas non impune facturos, consequentibus indicat versibus, dicens: Etenim homo pacis meae in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum; hoc est, conculcavit me. Tu autem, inquit, Domine, miserere mei, et resuscita me, et reddam illis (Psal. XL, 6-11). Quis hoc jam neget, qui Judaeos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos videt ? Occisus enim ab eis resurrexit, et reddidit eis interim temporariam disciplinam, excepto quod non correctis servat, quando vivos et mortuos judicabit. Nam Dominus ipse Jesus istum ipsum traditorem suum per panem porrectum ostendens Apostolis (Joan. XIII, 26), hunc etiam versum psalmi hujus commemoravit, et in se dixit impletum: Qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum. Quod autem ait, In quem speravi, non congruit capiti, sed corpori. Neque enim nesciebat eum ipse Salvator, de quo ante jam dixerat, Unus ex vobis diabolus est (Id. VI, 71). Sed solet in se membrorum suorum transferre personam, et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus unus est Christus: unde illud est in Evangelio, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Quod exponens ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35, 40). Se itaque dixit sperasse, quod tunc speraverant de Juda discipuli ejus, quando est connumeratus Apostolis.

2. Judaei autem Christum, quem sperant, moriturum esse non sperant. Ideo quem Lex et Prophetae annuntiaverunt, nostrum esse non putant; sed nescio quem suum, quem sibi alienum a mortis passione confingunt. Ideo mirabili vanitate atque caecitate verba quae posuimus, non mortem et resurrectionem, sed somnum et evigilationem significasse contendunt. Sed clamat eis etiam Psalmus quintus decimus: Propter hoc jucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 9 et 10). Quis in ea spe diceret requievisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed cito ad eam redeunte revivisceret, ne corrumperetur, sicut cadavera corrumpi solent, nisi qui die tertio resurrexit? Quod utique dicere non possunt de propheta et rege David. Clamat et sexagesimus septimus Psalmus: Deus noster, Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21). Quid apertius diceretur? Deus enim salvos faciendi Dominus est Jesus, quod interpretatur Salvator, sive Salutaris. Nam ratio nominis hujus haec reddita est, quando priusquam ex virgine nasceretur dictum est: Pariet filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). In quorum peccatorum remissionem quoniam sanguis ejus effusus est, non utique oportuit eum de hac vita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum dictum esset, Deus noster, Deus salvos faciendi; continuo subjunctum est, Et Domini exitus mortis; ut ostenderetur moriendo salvos esse facturus. Sed mirando dictum est, Et Domini; tanquam diceretur, Talis est ista vita mortalium, ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per mortem.