CAPUT PRIMUM. De temporibus Prophetarum.

Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cujus semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem, Deo pollicente, didicimus, quemadmodum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicabit . Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quantum suscepto operi sufficere videtur, caetera quae sequuntur attingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps donec populus Israel captivus in Babyloniam duceretur, atque inde secundum sancti Jeremiae prophetiam post septuaginta annos reversis Israelitis (Jerem. XXV, 11) Dei domus instauraretur totum tempus est Prophetarum. Quamvis enim et ipsum Noe patriarcham, in cujus diebus universa terra diluvio deleta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura sive quoquo modo significata, sive praedicta, quae pertinerent ad civitatem Dei regnumque coelorum, non immerito possimus appellare prophetas; praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham (Gen. XX, 7), sicut Moysen (Deut. XXXIV, 10): tamen dies Prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saülem prius, et eo reprobato ipsum David, Deo praecipiente, unxit in regem, de cujus caeteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a Prophetis sunt praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris civitas Dei per ista curreret tempora, si omnia velim commemorare, in immensum pergitur. Primum quia ipsa Scriptura, quae per ordinem Reges eorumque facta et eventa digerens, videtur tanquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adjuvante Dei Spiritu considerata tractetur, vel magis, vel certe non minus praenuntiandis futuris, quam praeteritis enuntiandis, invenietur intenta. Et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare, quam sit operosum atque prolixum, et quam multis indiguum voluminibus, quis ignorat, qui haec vel mediocriter cogitat? Deinde quia ea ipsa quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque coelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum major sit disputatio necessaria, quam hujus operis modus flagitat. Proinde ita, si potuero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei voluntate peragendo, nec ea quae supersint dicam, nec ea quae satis sint praetermittam.