|
Sed ut Judaei tam manifestis hujus prophetiae testimoniis, etiam
rebus ad effectum tam clarum certumque perductis, omnino non cedant ,
profecto in eis illud impletur, quod in eo psalmo qui hunc sequitur,
scriptum est. Cum enim et illic ex persona Christi, quae ad ejus
passionem pertinent, prophetice dicerentur, commemoratum est quod in
Evangelio patuit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potum
mihi dederunt acetum (Psal. LXVIII, 22; Matth.
XXVII, 34, 48). Et velut post tale convivium epulasque
sibi hujuscemodi exhibitas mox intulit, Fiat mensa eorum coram ipsis
in muscipulam, et in retributionem, et in scandalum: obscurentur
oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal.
LXVIII, 23, 24): et caetera, quae non optando sunt
dicta, sed optandi specie prophetando praedicta. Quid ergo mirum, si
haec manifesta non vident, quorum oculi sunt obscurati, ne videant?
quid mirum, si coelestia non suspiciunt , qui ut in terrena sint
proni, dorsum eorum semper incurvum est? His enim verbis translatis a
corpore, vitia significantur animorum. Ista de Psalmis, hoc est de
prophetia regis David, satis dicta sint, ut aliquis modus sit.
Ignoscant autem qui haec legunt, et cuncta illa noverunt; et de his
quae fortasse firmiora me praetermisisse vel intelligunt, vel
existimant, non querantur.
|
|