|
1. Regnavit ergo David in terrena Jerusalem, filius coelestis
Jerusalem, divino multum testimonio praedicatus: quia et delicta ejus
tanta pietate superata sunt, per saluberrimam poenitendi humilitatem,
ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait, Beati quorum remissae
sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI,
1). Post hunc regnavit eidem populo universo Salomon ejus filius,
qui, ut supra dictum est, patre suo vivente coepit regnare. Hic
bonis initiis, malos exitus habuit. Quippe secundae res, quae
sapientium animos fatigant , magis huic obfuerunt, quam profuit ipsa
sapientia, etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque
laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres
recepti sunt in auctoritatem canonicam, Proverbia, Ecclesiastes, et
Canticum canticorum. Alii vero duo, quorum unus Sapientia, alter
Ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut
Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo: non autem esse ipsius, non
dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem, maxime occidentalis,
antiquitus recepit Ecclesia : quorum in uno, qui appellatur
Sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Impii
quippe interfectores ejus commemorantur dicentes: Circumveniamus
justum, quoniam insuavis est nobis, et contrarius est operibus
nostris, et improperat nobis peccata legis, et infamat in nos peccata
disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere, et filium
Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum
nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est
aliis vita illius, et immutatae viae ejus. Tanquam nugaces aestimati
sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris quasi ab immunditiis:
praefert novissima justorum, et gloriatur patrem Deum se habere.
Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et tentemus quae ventura
sunt illi, et sciemus quae erunt novissima ejus. Si enim justus est
filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum.
Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam
illius, et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus
illum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec
cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia ipsorum
(Sap. II, 12-21). In Ecclesiastico autem fides gentium
futura praedicitur isto modo: Miserere nostri, dominator Deus
omnium, et immitte timorem tuum super omnes gentes: extolle manum tuam
super gentes alienas, et videant potentiam tuam. Sicut coram illis
sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, ut
agnoscant te secundum quod et nos agnovimus te, quia non est Deus
praeter te, Domine (Eccli. XXXVI, 1-5). Hanc optandi et
precandi specie prophetiam per Jesum Christum videmus impletam. Sed
adversus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta
non sunt in canone Judaeorum.
2. In tribus vero illis, quos Salomonis esse constat, et Judaei
canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et Ecclesiam pertinere
quod in eis ejusmodi reperitur, operosa disputatio necessaria est,
quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, extendit. Tamen quod
in Proverbiis legitur, viros impios dicere, Abscondamus in terra
virum justum injuste, absorbeamus vero eum tanquam infernus viventem,
et auferamus ejus memoriam de terra, possessionem ejus pretiosam
apprehendamus (Prov. I, 11-13); non ita obscurum est, ut de
Christo et possessione ejus Ecclesia sine laboriosa expositione non
possit intelligi. Tale quippe aliquid etiam Dominus ipse Jesus per
evangelicam parabolam ostendit dixisse malos colonos: Hic est haeres,
venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI,
38). Itemque illud in eodem libro, quod jam ante perstrinximus,
cum ageremus de sterili quae peperit septem (Supra, cap. 4, n.
4), nonnisi de Christo et Ecclesia mox ut fuerit pronuntiatum
consuevit intelligi ab eis, qui Christum Sapientiam Dei esse
noverunt. Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas
septem; immolavit suas victimas, miscuit in cratere vinum suum, et
paravit mensam suam. Misit servos suos convocans cum excellenti
praedicatione ad craterem, dicens: Quis est insipiens? divertat ad
me. Et inopibus sensu dixit: Venite, manducate de meis panibus, et
bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 1-5). Hic certe
agnoscimus Dei Sapientiam, hoc est, Verbum Patri coaeternum, in
utero virginali domum sibi aedificasse corpus humanum, et huic,
tanquam capiti membra, Ecclesiam subjunxisse, martyrum victimas
immolasse, mensam in vino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam
sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu
vocasse; quia, sicut dicit Apostolus, infirma hujus mundi elegit,
ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Quibus tamen infirmis
quod sequitur dicit: Derelinquite insipentiam, ut vivatis; et
quaerite prudentiam, ut habeatis vitam (Prov. IX, 6).
Participem autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere
vitam. Nam et in alio libro, qui vocatur Ecclesiastes, ubi ait,
Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet (Eccle.
VIII, 15); quid credibilius dicere intelligitur, quam quod ad
participationem mensae hujus pertinet, quam sacerdos ipse Mediator
Testamenti novi exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore et
sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis
veteris Testamenti, quae immolabantur in umbra futuri: propter quod
etiam vocem illam in Psalmo tricesimo et nono ejusdem Mediatoris per
prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti,
corpus autem perfecisti mihi (Psal. XXXIX, 7). Quia pro
illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus ejus offertur, et
participantibus ministratur. Nam istum Ecclesiastem in hac sententia
manducandi et bibendi, quam saepe repetit, plurimumque commendat, non
sapere carnalis epulas voluptatis, satis illud ostendit, ubi ait,
Melius est ire in domum luctus, quam ire in domum potus: et paulo
post, Cor, inquit, sapientium in domo luctus, et cor insipientium
in domo epularum (Eccle. VII, 3, 5). Sed illud magis
commemorandum existimo de hoc libro, quod pertinet ad civitates duas,
unam diaboli; alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum:
Vae tibi, terra, inquit, cujus rex adolescens, et principes tui
mane comedunt. Beata tu, terra, cujus rex tuus filius ingenuorum,
et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in
confusione (Id. X, 16 et 17). Adolescentem dixit diabolum,
propter stultitiam, et superbiam, et temeritatem, et petulantiam,
caeteraque vitia, quae huic aetati assolent abundare: Christum autem
filium ingenuorum, sanctorum scilicet Patriarcharum, pertinentium ad
liberam civitatem, ex quibus est in carne progenitus. Principes
illius civitatis mane manducantes, id est ante horam congruam; quia
non exspectant opportunam, quae vera est, in futuro saeculo
felicitatem, festinanter beari hujus saeculi celebritate cupientes .
Principes autem civitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis
patienter exspectant. Hoc ait, in fortitudine, et non in
confusione: quia non eos fallit spes; de qua dicit Apostolus, Spes
autem non confundit (Rom. V, 5). Dicit et Psalmus, Etenim
qui te exspectant, non confundentur (Psal. XXIV, 3). Jam
vero Canticum canticorum spiritualis quaedam sanctarum est voluptas
mentium, in conjugio illius Regis et reginae civitatis, quod est
Christus et Ecclesia. Sed haec voluptas allegoricis tegminibus
involuta est, ut desideretur ardentius, nudeturque jucundius, et
appareat sponsus, cui dicitur in eodem Cantico, Aequitas dilexit te
(Cantic. I, 3); et sponsa quae ibi audit, Charitas in deliciis
tuis (Id. VII, 6). Tacita multa transimus, cura hujus operis
terminandi.
|
|