CAPUT XXII. De Jeroboam, qui impietate idololatriae subditum sibi populum profanavit, in quo tamen non destitit Deus et Prophetas inspirare , et multos ab idololatriae crimine custodire.

Verum rex Israel Jeroboam mente perversa non credens Deo, quem veracem promisso sibi regno datoque probaverat, timuit ne veniendo ad templum Dei, quod erat in Jerusalem, quo secundum divinam legem sacrificandi causa universae illi genti veniendum fuit, seduceretur ab eo populus, et stirpi David tanquam regio semini redderetur; et instituit idololatriam in regno suo, et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda impietate decepit. Nec tamen omnimodo cessavit Deus non solum illum regem, verum etiam successores ejus et impietatis imitatores, populumque ipsum, arguere per Prophetas. Nam ibi exstiterunt et magni illi insignesque Prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Elias et Elisaeus discipulus ejus. Etiam ibi dicenti Eliae, Domine Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (III Reg. XIX, 10); responsum est, illic esse septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.