|
Itemque in regno Juda pertinente ad Jerusalem, etiam succedentium
regum temporibus non defuerunt Prophetae: sicut Deo placebat eos
mittere, vel ad praenuntiandum quod opus erat, vel ad corripienda
peccata, praecipiendamque justitiam. Nam et illic, etsi longe minus
quam in Israel, tamen exstiterunt reges qui suis impietatibus Deum
graviter offenderent, et moderatis flagellis cum populo simili
plecterentur. Piorum sane regum merita ibi non parva laudantur. In
Israel autem reges alios magis, alios minus, omnes tamen reprobos
legimus. Utraque igitur pars, sicut jubebat divina providentia, vel
sinebat, variis et erigebatur prosperitatibus, et adversitatibus
premebatur: et sic affligebatur, non solum externis, verum etiam
inter se civilibus bellis, ut certis existentibus causis, misericordia
Dei vel ira patesceret; donec ejus indignatione crescente, universa
gens illa a Chaldaeis debellantibus, non solum subverteretur in
sedibus suis, sed etiam ex maxima sui parte transferretur in terras
Assyriorum, prius illa pars, quae vocabatur Israel in tribubus
decem; postea vero etiam Judas, eversa Jerusalem et templo illo
nobilissimo: in quibus terris per annos septuaginta captivum egit
otium. Post quos inde dimissa, templum quod eversum fuerat,
instauravit: et quamvis plurimi ejus in alienigenarum degerent terris,
non habuit tamen deinceps duas regni partes, et duos diversos in
singulis partibus reges: sed in Jerusalem princeps eorum unus erat;
atque ad Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque
essent, et undecumque possent, per certa tempora veniebant. Sed nec
tunc eis hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt: nam etiam
Romanorum jam tributarios eos Christus invenit.
|
|