CAPUT XXIV. De Prophetis qui vel apud Judaeos postremi fuerunt, vel quos circa tempus nativitatis Christi evangelica prodit historia.

Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetaverunt, et Esdram, non habuerunt Prophetas usque ad Salvatoris adventum, nisi alium Zachariam patrem Joannis, et Elisabeth ejus uxorem, Christi nativitate jam proxima; et eo jam nato, Simeonem senem, et Annam viduam jamque grandaevam, et ipsum Joannem novissimum: qui juvenis, jam juvenem Christum, non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstravit: propter quod ipse Dominus ait, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Matth. XI, 13). Sed istorum quinque prophetatio ex Evangelio nobis nota est: ubi et ipsa Virgo mater Domini ante Joannem prophetasse invenitur (Luc. I, 46-55). Sed hanc istorum prophetiam Judaei reprobi non accipiunt: acceperunt autem, qui ex eis innumerabiles Evangelio crediderunt. Tunc enim vere Israel divisus est in duo, divisione illa, quae per Samuelem prophetam Saüli regi est immutabilis praenuntiata. Malachiam vero, Aggaeum, Zachariam, et Esdram, etiam Judaei reprobi in auctoritatem canonicam receptos novissimos habent. Sunt enim et scripta eorum, sicut aliorum, qui in magna multitudine Prophetarum perpauci ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent. De quorum praedictis, quae ad Christum Ecclesiamque ejus pertinent, nonnulla mihi in hoc opere video esse ponenda: quod commodius fiet, adjuvante Domino, sequenti libro; ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.