CAPUT II. Quo tempore sit impleta promissio Dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit.

In praecedente libro diximus, ab initio ad Abraham promissionum Dei duas res fuisse promissas: unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen ejus; quod significatur, ubi dictum est, Vade in terram, quam tibi demonstravero, et faciam te in gentem magnam: aliam vero longe praestantiorem, non de carnali, sed de spirituali semine, per quod pater est, non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei ejus vestigia consequuntur; quod promitti coepit his verbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae (Gen. XII, 1-3). Et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstravimus. Erat igitur jam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, secundum carnem: atque ibi non solum tenendo ac possidendo civitates adversariorum, verum etiam reges habendo, regnare jam coeperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei jam magna ex parte; non solum quae illis tribus patribus, Abraham, Isaac, et Jacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, verum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de servitute Aegyptia liberatus est, et per quem cuncta praeterita revelata sunt temporibus ejus, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Jesum Nave, per quem populus ille in promissionis inductus est terram, expugnatisque gentibus, eam duodecim tribubus, quibus Deus jusserat, divisit, et mortuus est; neque post illum toto tempore Judicum impleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan, a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem (Gen. XV, 18): nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed exspectabatur implendum. Impletum est autem per David, et ejus filium Salomonem; cujus regnum tanto, quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est: universos quippe illos subdiderunt, tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio compleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem attinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis saeculi hujus terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus obediret. Sed quoniam Deus noverat, hoc eam non esse facturam, usus est ejus etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos, et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem, revelato novo Testamento, per incarnationem Christi fuerat impleturus.