|
1. Quocirca, sicut oracula illa divina ad Abraham, Isaac, et
Jacob, et quaecumque alia signa, vel dicta prophetica, in sacris
Litteris praecedentibus facta sunt: ita etiam caeterae ab isto Regum
tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim
vero ad illud semen ejus, in quo benedicuntur omnes gentes cohaeredes
Christi per Testamentum novum, ad possidendam vitam aeternam
regnumque coelorum. Partim ergo ad ancillam, quae in servitutem
generat, id est terrenam Jerusalem, quae servit cum filiis suis;
partim vero ad liberam civitatem Dei, id est veram Jerusalem aeternam
in coelis, cujus filii homines secundum Deum viventes peregrinantur in
terris: sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere
intelliguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate.
2. Tripartita itaque reperiuntur eloquia Prophetarum: siquidem
aliqua sunt ad terrenam Jerusalem spectantia, aliqua ad coelestem,
nonnulla ad utramque. Exemplis video probandum esse quod dico.
Missus est Nathan propheta, qui regem David argueret de peccato
gravi, et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret (II
Reg. XII). Haec atque hujusmodi sive publice, id est pro salute
vel utilitate populi, sive privatim, cum pro suis quisque rebus divina
promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis vitae futuri aliquid
nosceretur, ad terrénam civitatem pertinuisse, quis ambigat? Ubi
autem legitur, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo
domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum
testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum
eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non
permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus,
Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Israel: post dies
illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentem eorum, et super
corda eorum scribam eas, et videbo eos , et ero illis in Deum, et
ipsi erunt mihi in plebem (Jerem. XXXI, 31-33; Hebr.
VIII, 8-10); Jerusalem sine dubio superna prophetatur,
cujus Deus ipse praemium est, eumque habere atque ipsius esse summum
ibi est atque totum bonum. Ad utramque vero pertinet hoc ipsum, quod
Jerusalem dicitur Dei civitas, et in ea prophetatur futura domus
Dei, eaque prophetia videtur impleri, cum Salomon rex aedificat
illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Jerusalem
secundum historiam contigerunt, et coelestis Jerusalem figurae
fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque veluti compactum atque
commixtum in Libris veteribus canonicis, quibus rerum gestarum
narrationes continentur, valet plurimum, multumque exercuit et exercet
ingenia scrutantium Litteras sacras, ut quod historice praedictum
completumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in
semine Abrahae secundum fidem quid implendum allegorice significet
inquiratur: in tantum ut quibusdam visum sit, nihil esse in eisdem
libris vel praenuntiatum et effectum, vel effectum, quamvis non
praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam civitatem Dei
ejusque filios in hac vita peregrinos figurata significatione
referendum. Sed si hoc ita est, jam bipartita, non tripartita erunt
eloquia Prophetarum, vel potius illarum Scripturarum omnium, quae
veteris Instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic,
quod ad Jerusalem terrenam tantum pertineat, si quidquid ibi de illa,
vel propter illam, dicitur atque completur, significat aliquid, quod
etiam Jerusalem coelestem allegorica praefiguratione referatur: sed
erunt sola duo genera, unum quod ad Jerusalem liberam, alterum quod
ad utramque pertineat. Mihi autem sicut multum videntur errare, qui
nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id quod
eo modo gestae sunt significare arbitrantur; ita multum audere, qui
prorsus ibi omnia significationibus allegoricis involuta esse contendunt
. Ideo tripartita, non bipartita esse dixi. Hoc enim existimo, non
tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum
intelligentiae spiritualis exsculpere, servata primitus duntaxat
historiae veritate. Caeterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus
seu divinitus gestis sive gerendis convenire non possint, quis fidelis
dubitet non esse inaniter dicta? quis ea non ad intelligentiam
spiritualem revocet, si possit, aut ab eo qui potest revocanda esse
fateatur?
|
|