CAPUT IV. De praefigurata commutatione Israelitici regni et sacerdotii, et de his quae Anna mater Samuelis, personam gerens Ecclesiae, prophetavit.

1. Procursus igitur civitatis Dei, ubi pervenit ad Regum tempora, quando David Saüle reprobato ita regnum primus obtinuit, ut ejus deinde posteri in terrena Jerusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans atque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod attinet ad duo Testamenta, vetus et novum: ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eumdemque regem novum ac sempiternum, qui est Christus Jesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei ministerium Samuel, simul officio functus sacerdotis et judicis, et Saüle abjecto rex David fundatus in regno, hoc quod dico figuraverunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis, et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non videtur, cum gratulationem suam Domino fundit exsultans: quando eumdem puerum natum et ablactatum Deo reddit eadem pietate, qua voverat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum es super inimicos meos os meum; laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus, sicut Dominus; et non est justus, sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari superbe , et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore vestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinventiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos, et reducit. Dominus pauperes facit , et ditat; humiliat, et exaltat. Suscitat a terra pauperem, et de stercore erigit inopem: ut collocet eum cum potentibus populi , et sedem gloriae haereditatem dans eis: dans votum voventi, et benedixit annos justi: quoniam non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire Dominum, et facere judicium et justitiam in medio terrae. Dominus ascendit in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae quia justus est ; et dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornu Christi sui. (I Reg. II, 1-10, sec. LXX).

2. Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filio gratulantis? tantumne mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiat supergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione compleri, convenienter movetur, nonne intendit, et aspicit, et agnoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen. id est Anna, Gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam, ipsam civitatem Dei, cujus rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute: pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram: quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset ipse Samuel; sed tres mares, et duas feminas (I Reg. II, 20). Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, Dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornu Christi sui; unde dicebat, si non prophetabat?

3. Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas Regis magni, gratia plena, prole fecunda; dicat quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum cor, et cornu vere exaltatum; quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum: quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec in praeconibus alligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum , agnoscens magnum, Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30). Dicat itaque Ecclesia, Laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus, sicut Dominus; et non est justus, sicut Deus noster; tanquam sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est sanctus praeter te: quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur, Nolite gloriari superbe , et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit : quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3). Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Jerusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, id est quam dat homini Deus, qui solus est justus justificans; et suam volentes constituere, id est, velut a se sibi partam, non ab illo impertitam; justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3), utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11), si hominum sunt, et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe adinventiones exsequitur, dicens, Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono atque adjutorio humana sufficientia divina possint implere mandata; et praecinguntur virtute, quorum interna vox est, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 3).

4. Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei (Rom. III, 2)? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt: quo verbo minus quidem latino, bene tamen expressum est, quod ex majoribus minores facti sunt: quia et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum Testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo terram transierunt; quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc, velut quaereretur causa cur factum sit, Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Joannes apostolus ad septem scribit Ecclesias (Apoc. I, 4), eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere: et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia, aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem (Prov. IX, 1). Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus , oriretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Jerusalem terrenam. Quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus erant: nunc vero ibi quoniam littera est, et spiritus non est, amissa virtute infirmata est.

5. Dominus mortificat, et vivificat: mortificavit illam, quae multa erat in filiis; et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem. Quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare, quos mortificaverit. Id enim velut repetivit addendo, Deducit ad inferos, et reducit. Quibus enim dicit Apostolus, Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit: ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur, Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3): ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium in illo potius videmus impletum, Capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram in Deo Apostolus dixit absconditam. Nam cum proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32), isto modo utique mortificavit cum. Et quia resuscitavit a mortuis, eumdem rursus vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno (Psalm. XV, 10), eumdem deduxit ad inferos et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit, et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat, et exaltat; utique superbos humiliat, et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur, Deus superbis resistis, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6); hoc totus habet sermo hujus, cujus nomen interpretatur Gratia ejus.

6. Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem: de nullo melius quam de illo intelligo, qui propter nos factus est pauper, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. (II Cor. VIII, 9). Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est, Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem qui pauper . Stercus vero unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, Quae mihi, inquit, fuerunt lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem (Philipp. III, 7 et 8). De terra ergo suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops: ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait, Sedebitis super duodecim sedes. Et sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 28, 27), hoc votum potentissime voverant.

7. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est, Dans votum voventi? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, votum voventi. Non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret. Sequitur, Et benedixit annos justi: ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est, Et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt: antequam enim veniant, non sunt; cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est, Dans votum voventi, et benedixit annos justi; unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium ejus: illum scilicet qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi et adversarium suum . Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat ipsius fit, et vincitur a nobis ; sed non viribus nostris: quia non in virtute potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus: ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum effecit sanctos.

8. Ac per hoc, Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur qui glorietur, intelligere et scire Dominum, et facere judicium et justitiam in medio terrae . Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait Apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit. Recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5, 15). Porro ista charitas, sicut Joannes apostolus testatur, ex Deo est (I Joan. IV, 7). Facere igitur judicium et justitiam, ex Deo est. Sed quid est, in medio terrae? Neque enim non debent facere judicium et justitiam qui habitant in extremis terrae? quis hoc dixerit? Cur ergo additium est, in medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummodo diceretur, facere judicium et justitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem vitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic divinum evadi posse judicium; in medio terrae, mihi videtur dictum, cum quisque vivit in corpore. In hac quippe vita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est judicium et justitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipiet quisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in Psalmo legitur, Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12): ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore (Joan. I, 14).

9. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quomodo gloriari debeat qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino; propter retributionem quae in die judicii futura est, Dominus, inquit, ascendit in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae, quia justus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in coelum Dominus Christus, et inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit Apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 9 et 10.) Per nubes ergo suas tonuit, quas Spiritu sancto, cum ascendisset, implevit. De quibus ancillae Jerusalem, hoc est ingratae vineae, comminatus est apud Isaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Sic autem dictum est, Ipse judicabit extrema terrae: ac si diceretur, Etiam extrema terrae. Non enim alias partes non judicabit, qui omnes homines procul dubio judicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam non judicabuntur, quae in melius vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Propter quod dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam in medio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, virtutem regibus nostris: ut non eos judicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant, et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. Et exaltabit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltabit cornu Christi sui? De quo enim supra dictum est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus Christus; ipse, sicut hic dicitur, exaltabit cornu Christi sui. Quis ergo est Christus Christi sui? An cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte christos possumus dicere: quod tamen totum eum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.