|
1. Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo
Dei, cujus quidem nomen tacetur, sed intelligitur officio
ministerioque suo sine dubitatione propheta . Sic enim scriptum est:
Et venit homo Dei ad Heli, et dixit: Haec dicit Dominus:
Revelans revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra
Aegypti servi in domo Pharaonis; et elegi domum patris tui ex omnibus
sceptris Israel mihi sacerdotio fungi, ut ascenderent ad altare meum,
et incenderent incensum, et portarent Ephod; et dedi domui patris tui
omnia quae sunt ignis filiorum Israel in escam. Et utquid respexisti
in incensum meum, et in sacrificium meum impudenti oculo, et
glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis
sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit
Dominus Deus Israel: Dixi, Domus tua et domus patris tui
transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus:
Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo; et qui spernit me,
spernetur. Ecce dies veniunt, et exterminabo semen tuum et semen
domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus,
et virum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi ejus, et
defluat anima ejus; et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in
gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod veniet super duos filios
tuos hos, Ophni et Phinees; una die morientur ambo. Et suscitabo
mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et quae in anima
mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram
Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superaverit in domo tua,
veniet adorare ei obolo argenti, dicens: Jacta me in unam partem
sacerdotii tui manducare panem (I Reg. II, 27-36).
2. Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta
manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa.
Quanquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta
fuerat a Domino, ut serviret altari; tamen non erat de filiis Aaron
, cujus progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes: ac per
hoc in ea quoque re gesta, eadem mutatio, quae per Christum Jesum
futura fuerat, adumbrata est: et ad vetus Testamentum proprie,
figurate vero pertinebat ad novum, prophetia facti etiam ipsa, non
verbi; id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem
dictum est per Prophetam. Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere
Aaron, sicut Sadoch et Abiathar regnante David (II Reg.
XV), et alii deinceps, antequam tempus veniret, quo ista quae de
sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum
oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videat esse
completa? quandoquidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum
altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit
Judaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat
lege mandatum. Quod et hic commemoratum est, illo dicente propheta,
Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi, Domus tua et domus patris
tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus:
Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo; et qui me spernit,
spernetur. Quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximo
patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus,
de cujus progenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi
ait, Revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti
servi in domo Pharaonis, et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris
Israel, mihi sacerdotio fungi. Quis patrum fuit hujus in illa
Aegyptia servitute, unde, cum liberati essent, electus est ad
sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto loco dixit
futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes: quod jam videmus
impletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur, tenentur, et
videre nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies veniunt, et
exterminabo semen tuum, et semen domus patris tui, et non erit tibi
senior in domo mea omnibus diebus, et virum exterminabo tibi ab altari
meo, ut deficiant oculi ejus, et defluat anima ejus. Ecce dies qui
praenuntiati sunt, jam venerunt. Nullus sacerdos est secundum ordinem
Aaron: et quicumque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium
Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse
subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe
moeroris.
3. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod
sequitur pertinet: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in
gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod veniet super duos filios
tuos hos, Ophni et Phinees; die uno morientur ambo. Hoc ergo
signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus, quo signo
significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe
filiorum hujus significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii
de filiis Aaron. Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet
sacerdotem, cujus figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde
quae sequuntur, de Christo Jesu, novi Testamenti vero sacerdote,
dicuntur: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in
corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum
fidelem. Ipsa est aeterna et superna Jerusalem. Et transibit,
inquit, coram Christo meo omnibus diebus. Transibit, dixit,
conversabitur: sicut superius dixerat de domo Aaron, Dixi, Domus
tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. Quod autem
ait, coram Christo meo transibit; de ipsa domo utique intelligendum
est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse Mediator atque
Salvator. Domus ergo ejus coram illo transibit. Potest et transibit
intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus, quibus peragitur usque in
finem saeculi hujus ista mortalitas. Quod autem ait Deus, Qui omnia
quae in corde meo, et quae in anima mea, faciat; non arbitremur
habere animam Deum, cum sit conditor animae: sed ita hoc de Deo
tropice, non proprie, dicitur, sicut manus et pedes et alia corporis
membra. Et, ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie
factus ad imaginem Dei, adduntur et alae, quas utique non habet
homo; et dicitur Deo, Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal.
XVI, 8): ut intelligant homines de illa ineffabili natura, non
propriis, sed translatis rerum vocabulis ista dici.
4. Quod vero adjungitur, Et erit, qui superaverit in domo tua,
veniet adorare ei: non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius
Aaron, de qua usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt,
de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo hujus
Heli jam supra dictum erat, Et omnis qui superaverit domus tuae,
decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit, Et
erit, qui superaverit in domo tua, veniet adorare ei; si illud est
verum, quod ultore gladio nemo inde supererit: nisi quia illos
intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem, sed illius totius
sacerdotii secundum ordinem Aaron? Ergo si de illis est
praedestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit, Reliquiae
salvae fient (Isai. X, 22); unde et Apostolus, Sic ergo,
inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae
factae sunt (Rom. XI, 5); quia de talibus reliquiis bene
intelligitur esse de quo dictum est, Qui superaverit in domo tua:
profecto credit in Christum; sicut temporibus Apostolorum ex ipsa
gente plurimi crediderunt; neque nunc desunt, qui, licet rarissime,
tamen credant, et impletur in eis quod hic iste homo Dei continuo
secutus adjunxit, Veniet adorare ei obolo argenti: cui adorare, nisi
illi summo sacerdoti, qui et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio
secundum ordinem Aaron, ad hoc veniebant homines ad templum vel altare
Dei, ut sacerdotem adorarent. Quid est autem quod ait, obolo
argenti, nisi brevitate verbi fidei, de quo commemorat Apostolus
dictum, Verbum consummans et brevians faciet Dominus super terram
(Rom. IX, 28; Isai. X, 23); Argentum autem pro eloquio
poni, Psalmus testis est, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia
casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7).
5. Quid ergo dicit iste, qui venit adorare sacerdoti Dei et
sacerdoti Deo? Jacta me in unam partem sacerdotii tui, manducare
panem. Nolo in patrum meorum collocari honore, qui nullus est: jacta
me in partem sacerdotii tui. Elegi enim abjectus esse in domo Dei
(Psal. LXXXIII, 11): qualecumque et quantulumcumque
membrum esse cupio sacerdotii tui. Sacerdotium quippe hic ipsam plebem
dicit, cujus plebis ille sacerdos est Mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus, Plebs sancta,
regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Quamvis nonnulli,
sacrificii tui sint interpretati; non, sacerdotii tui: quod
nihilominus eumdem significat populum christianum. Unde dicit
apostolus Paulus, Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor.
X, 17). Quod ergo addidit, manducare panem, etiam ipsum
sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse,
Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI,
52). Ipsum est sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed
secundum ordinem Melchisedech: qui legit, intelligat. Brevis itaque
ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur, Jacta me in partem
sacerdotii tui, manducare panem, ipse est obolus argenti; quia et
breve est , et eloquium Domini est habitantis in corde credentis.
Quia enim dixerat superius dedisse se domui Aaron cibos de victimis
veteris Testamenti, ubi ait, Dedi domui patris tui omnia quae sunt
ignis filiorum Israel in escam; haec quippe fuerant sacrificia
Judaeorum: ideo hic dixit, manducare panem; quod est in novo
Testamento sacrificium Christianorum.
|
|