CAPUT VI. De Judaico sacerdotio et regno, quae cum in aeternum dicantur statuta , non permanent; ut alia intelligantur, quorum spondetur aeternitas .

1. Cum igitur haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint, tanta nunc manifestatione clarescant ; non frustra tamen moveri quispiam potest, ac dicere: Quomodo confidimus venire omnia , quae in libris illis ventura praedicta sunt, si hoc ipsum quod ibi divinitus dictum est, Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum, effectum habere non potuit? Quoniam videmus illud sacerdotium fuisse mutatum; et quod illi domui promissum est, nec sperari aliquando complendum: quia illud quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum. Hoc qui dicit, nondum intelligit, aut non recolit, etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium, tanquam umbram futuri aeterni sacerdotii constitutum: ac per hoc quando ei aeternitas promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est. Sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio ejus debuit prophetari.

2. Regnum quoque isto modo etiam Saülis ipsius, qui certe reprobatus atque rejectus est, futuri regni erat umbra in aeternitate mansuri. Oleum quippe illud quo unctus est, et ab eo chrismate christus est dictus, mystice accipiendum, et magnum sacramentum intelligendum est: quod in eo tantum veneratus est ipse David, ut percusso corde pavitaverit, quando in tenebroso occultatus antro, quo etiam Saül urgente intraverat necessitate naturae, exiguam particulam vestis ejus retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret, quomodo ei pepercerit, cum posset occidere; atque ita suspicionem de animo ejus, qua sanctum David putans inimicum suum vehementer persequebatur, auferret. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saüle violati, quia vel indumentum ejus sic attrectavit, extimuit. Ita enim scriptum est: Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnulam chlamydis ejus. Viris autem, qui cum illo erant, et ut Saülem in manus suas traditum interimeret suadebant, Non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc verbum domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum; quia christus Domini est hic (I Reg. XXIV, 6, 7). Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud quod praefigurabat, tanta veneratio exhibebatur. Unde et illud quod ait Saüli Samuel, Quoniam non servasti mandatum meum, quod mandavit tibi Dominus; quemadmodum nunc paraverat Dominus regnum tuum usque in aeternum super Israel, et nunc regnum tuum non stabit tibi; et quaeret Dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei Dominus esse in principem super populum suum; quia non custodisti quae mandavit tibi Dominus (Id. XIII, 13, 14): non sic accipiendum est, ac si ipsum Saülem Deus in aeternum praeparaverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti; neque enim eum peccaturum esse nesciebat: sed praeparaverat regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit, Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo, et stabit, quod in illo significatum est: sed non huic stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes videretur impleri quod dictum est, in aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem: sive David, sive ipsum Mediatorem significans Testamenti novi, qui figurabatur in chrismate etiam quo unctus est ipse David et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita Deus sibi hominem quaerit: sed per hominem more hominum loquitur; quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri, verum etiam ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10), usque adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). Quaeret sibi ergo dixit, suum habebit . Unde in latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et, Acquirit, dicitur: quod satis apertum est quid significet. Quanquam et sine additamento praepositionis Quaerere intelligatur Acquirere: ex quo lucra vocantur et quaestus.