|
1. Jam nunc video esse monstrandum quid ipsi David, qui Saüli
successit in regnum, cujus mutatione finalis illa mutatio figurata
est, propter quam divinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt,
Deus promiserit, quod ad rem qua de agimus pertinet. Cum regi David
multa prospera provenissent, cogitavit facere Deo domum, templum
illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio
ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante, factum est verbum
Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum
dixisset Deus quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus, neque
per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret
domus cedrina: Et nunc, inquit, haec dices servo meo David: Haec
dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ovili ovium, ut esses in
ducem super populum meum in Israel, et eram tecum in omnibus quibus
ingrediebaris, et exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua, et feci
te nominatum secundum nomen magnorum qui sunt super terram: et ponam
locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum,
et non sollicitus erit ultra; et non apponet filius iniquitatis
humiliare eum, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super
populum meum Israel. Et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis:
et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit
cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et
suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo
regnum ejus. Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et dirigam
thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille
erit mihi in filium. Et si venerit iniquitas ejus, redarguam illum in
virga virorum, et in tactibus filiorum hominum: misericordiam autem
meam non amoveam ab eo, sicut amovi a quibus amovi a facie mea : et
fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me, et
thronus ejus erit erectus usque in aeternum (II Reg. VII,
8-16).
2. Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse
completam, multum errat. Attendit enim quod dictum est, Hic
aedificabit mihi domum; quoniam Salomon templum illud nobile
exstruxit: et non attendit, Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus
usque in aeternum coram me. Attendat ergo et aspiciat Solomonis domum
plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos, et ipsum ab eis
regem aliquando sapientem in eamdem idololatriam seductum atque
dejectum: et non audeat existimare Deum vel hoc promisisse
mendaciter, vel talem Salomonem domumque ejus futuram non potuisse
praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo
Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem
(Rom. I, 3), jam videremus ista compleri; ne vane atque
inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Judaei. Nam et
ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi David promissum legunt,
intelligunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta jam
manifestatione declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare se
dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in
Salomone, in eo quod templum aedificavit, et pacem habuit secundum
nomen suum (Salomon quippe Pacificus est latine), et in exordio
regni sui mirabiliter laudabilis fuit: sed eadem sua persona per umbram
futuri praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum nostrum, non
exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista
praedicta sint, dum Scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans,
quodammodo in eo figuram delineat futurorum. Nam praeter libros
divinae historiae, ubi regnasse narratur, Psalmus etiam septuagesimus
primus titulo nominis ejus inscriptus est: in quo tam multa dicuntur,
quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo aptissima
perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat, quod in illo figura
qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa veritas praesentata.
Notum est enim quibus terminis regnum conclusum fuerit Salomonis: et
tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam, Dominabitur a mari usque
ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal.
LXXI, 8); quod in Christo videmus impleri. A flumine quippe
dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodem monstrante
coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, verum etiam
Dominum appellaverunt .
3. Nec ob aliud, vivente adhuc patre suo David, regnare Salomon
coepit, quod nulli illorum regum contigit, nisi ut hinc quoque satis
eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista praesignat , quae ad ejus
patrem loquitur, dicens: Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et
dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit
de ventre tuo, et praeparabo regnum illius. Quomodo ergo propter id
quod sequitur, Hic aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur
prophetatus: et non potius propter id quod praecedit, Cum repleti
fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
post te, alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante,
sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus?
Quamlibet enim longo interposito tempore Jesus Christus veniret,
procul dubio post mortem regis David, cui sic est promissus, eum
venire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et
lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic
enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi: Templum
enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).
|
|