|
Attamen Marcus Varro non vult fabulosis adversus deos fidem adhibere
figmentis, ne de majestatis eorum dignitate indignum aliquid sentiat.
Et ideo nec Areopagon , ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus
disputavit (Act. XVII, 19 seqq.), ex quo loco Areopagitae
appellati sunt curiales urbis ejusdem, vult inde accepisse nomen, quod
Mars, qui graece ARES dicitur, cum homicidii crimine reus
fieret, judicantibus duodecim diis in eo pago, sex sententiis
absolutus est; quia ubi paris numeri sententiae fuissent, praeponi
absolutio damnationi solebat. Sed contra istam, quae multo est
amplius celebrata, opinionem, aliam quamdam de obscurarum notitia
litterarum causam nominis hujus conatur astruere, ne Areopagon
Athenienses de nomine Martis et pagi, quasi Martis pagum nominasse
credantur; in injuriam videlicet numinum, a quibus litigia vel judicia
existimat aliena: non minus hoc, quod de Marte dicitur, falsum esse
asseverans, quam illud quod de tribus deabus, Junone scilicet, et
Minerva, et Venere, quae pro malo aureo adipiscendo, apud judicem
Paridem de pulchritudinis excellentia certasse narrantur; et ad
placandos ludis deos, qui delectantur seu veris, seu falsis istis
criminibus suis, inter theatricos plausus cantantur atque saltantur.
Haec Varro non credit, ne deorum naturae seu moribus credat
incongrua: et tamen, non fabulosam, sed historicam rationem de
Athenarum vocabulo reddens, tantam Neptuni et Minervae litem suis
litteris inserit, de cujus nomine potius illa civitas vocaretur, ut,
cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos judicare nec
Apollo consultus auderet, sed deorum jurgium finiendum, sicut
memoratarum trium dearum ad Paridem Jupiter, ita et iste ad homines
mitteret, ubi vinceret Minerva suffragiis, et in poena suarum
suffragatricium vinceretur, quae in adversariis suis viris obtinere
Athenas potuit, et amicas suas feminas Athenaeas habere non potuit.
His temporibus, ut Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao,
successore Cecropis, ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc
eodem Cecrope permanente, diluvium fuit, quod appellatum est
Deucalionis , eo quod ipse regnabat in earum terrarum partibus, ubi
maxime factum est. Hoc autem diluvium nequaquam ad Aegyptum atque ad
ejus vicina pervenit .
|
|