CAPUT XI. Quo tempore Moyses populum de Aegypto eduxerit; et de Jesu Nave, qui eidem successit, quorum regum aetate sit mortuus.

Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei, novissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum apud Assyrios regnaret Ascatades, apud Sicyonios Marathus , apud Argivos Triopas. Educto autem populo in monte Sina divinitus acceptam tradidit legem: quod vetus dicitur Testamentum, quia promissiones terrenas habet; et per Jesum Christum futurum fuerat Testamentum novum, quo regnum coelorum promitteretur. Hunc enim ordinem servari oportebat, sicut in unoquoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait Apostolus, ut non sit prius quod spirituale est; sed quod animale, postea spirituale: quoniam sicut dicit, et verum est, Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 46 et 47). Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto: et mortuus est annorum centum et viginti , cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras observationum carnalium in tabernaculo, et sacerdotio, et sacrificiis, aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Jesus Nave: et in terram promissionis introductum populum collocavit, ex auctoritate divina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. Qui cum populum rexisset post mortem Moysi viginti et septem annos , etiam ipse defunctus est: regnante apud Assyrios octavo decimo Amynta, apud Sicyonios sexto decimo Corace, apud Argivos decimo Danao, apud Athenienses quarto Erichthonio.