|
Per haec tempora, id est, ab exitu Israel ex Aegypto usque ad
mortem Jesu Nave, per quem populus idem terram repromissionis
accepit, sacra sunt instituta diis falsis a regibus Graeciae, quae
memoriam diluvii, et ab eo liberationis hominum, vitaeque tunc
aerumnosae modo ad alta, modo ad plana migrantium, solemni celebritate
revocarunt. Nam et Lupercorum per sacram viam ascensum atque
descensum sic interpretantur, ut ab eis significari dicant homines,
qui propter aquae inundationem summa montium petiverunt, et rursus
eadem residente ad ima redierunt. His temporibus Dionysium, qui
etiam Liber pater dictus est, et post mortem deus habitus, vitem
ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Tunc Apollini
Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur ira ejus, qua
putabant afflictas esse sterilitate Graeciae regiones, quia non
defenderint templum ejus, quod rex Danaus, cum easdem terras bello
invasisset, incendit. Hos autem ludos ut instituerent oraculo sunt
ejus admoniti . In Attica vero rex Erichthonius ei ludos primus
instituit: nec ei tantum, sed etiam Minervae, ubi praemium
victoribus oleum ponebatur, quod ejus fructus inventricem Minervam,
sicut vini Liberum tradunt. Per eos annos a rege Xantho
Cretensium, cujus apud alios aliud nomen invenimus , rapta perhibetur
Europa, et inde geniti Rhadamanthus, Sarpedon, et Minos, quos
magis ex eadem muliere filios Jovis esse vulgatum est. Sed talium
deorum cultores illud quod de rege Cretensium diximus, historicae
veritati ; hoc autem quod de Jove poetae cantant, theatra
concrepant, populi celebrant, vanitati deputant fabularum, ut esset
unde ludi fierent placandis numinibus etiam falsis eorum criminibus.
His temporibus Hercules in Tyria clarus habebatur; sed nimirum
alius, non ille de quo supra locuti sumus. Secretiore quippe historia
plures fuisse dicuntur et Liberi patres et Hercules. Hunc sane
Herculem, cujus ingentia duodecim facta numerant, inter quae Antaei
Afri necem non commemorant, quod ea res ad alterum Herculem
pertinet, in Oeta monte a se ipso, incensum produnt suis litteris,
cum ea virtute, qua monstra subegerat, morbum tamen, quo languebat,
sustinere non posset. Illo tempore vel rex, vel potius tyrannus
Busiris suis diis suos hospites immolabat , quem filium perhibent
fuisse Neptuni, ex matre Libya, filia Epaphi. Verum non credatur
hoc stuprum perpetrasse Neptunus, ne dii accusentur: sed poetis et
theatris ista tribuantur, ut sit unde placentur. Erichthonii regis
Atheniensium, cujus novissimis annis Jesus Nave mortuus reperitur,
Vulcanus et Minerva parentes fuisse dicuntur. Sed quoniam Minervam
virginem volunt, in amborum contentione Vulcanum commotum effudisse
aiunt semen in terram, atque inde homini nato ob eam causam tale
inditum nomen. Graeca enim lingua ERIS contentio, et KTON
terra est; ex quibus duobus compositum vocabulum est Erichthonius.
Verum, quod fatendum est, refellunt et a suis diis repellunt ista
doctiores, qui hanc opinionem fabulosam hinc exortam ferunt, quia in
templo Vulcani et Minervae, quod ambo unum habebant Athenis,
expositus inventus est puer dracone involutus, qui eum significavit
magnum futurum, et propter commune templum, cum essent parentes ejus
ignoti, Vulcani et Minervae dictum esse filium: nominis tamen ejus
originem fabula illa potius quam ista designat historia. Sed quid ad
nos? Hoc in veracibus libris homines instruat religiosos , illud in
fallacibus ludis daemones delectet impuros: quos tamen illi religiosi
tanquam deos colunt; et cum de illis haec negant, ab omni eos crimine
purgare non possunt, quoniam ludos eis poscentibus exhibent, ubi
turpiter aguntur quae velut sapienter negantur, et his falsis ac
turpibus dii placantur, ubi etsi fabula cantat crimen numinum falsum,
delectari tamen falso crimine, crimen est verum.
|
|