|
Post mortem Jesu Nave, populus Dei Judices habuit, quibus
temporibus alternaverunt apud eos et humilitates laborum pro eorum
peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei.
His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod jubente
Cerere, anguibus portatus alitibus, indigentibus terris frumenta
volando contulerit: de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa
Labyrintho; quo cum intrassent homines, inextricabili errore, inde
exire non poterant: de Centauris, quod equorum hominumque fuerit
natura conjuncta: de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis: de
Phryxo et Helle ejus sorore, quod vecti ariete volaverint: de
Gorgone, quod fuerit crinita serpentibus, et aspicientes convertebat
in lapides: de Bellerophonte, quod equo pennis volante sit vectus,
qui equus Pegasus dictus est: de Amphione, quod citharae suavitate
lapides mulserit et attraxerit: de fabro Daedalo, et ejus Icaro
filio, quod sibi coaptatis pennis volaverint: de Oedipo, quod
monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem ,
soluta quae ab illa proponi solebat velut insolubili quaestione, suo
praecipitio perire compulerit: de Antaeo, quem necavit Hercules,
quod filius Terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior
soleret assurgere: et si qua forte alia praetermisi. Hae fabulae
bellum ad usque Trojanum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi
Romani gente finivit, ex occasione historiarum, quae res veraciter
gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint
opprobriis numinum affixae. Porro autem quicumque finxerunt a Jove ad
stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus
fecit, et Jovi fabula tribuit; vel Danaes per imbrem aureum
appetisse concubitum, ubi intelligitur pudicitia mulieris auro fuisse
corrupta; quae illis temporibus vel facta vel ficta sunt, aut facta ab
aliis et ficta de Jove, dici non potest quantum mali de hominum
praesumpserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia,
quae tamen etiam libenter amplexi sunt: qui utique quanto devotius
Jovem colunt, tanto eos qui haec de illo dicere ausi sunt, severius
punire debuerunt. Nunc vero, non solum eis qui ista finxerunt, irati
non sunt; sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos
potius iratos habere timuerunt. His temporibus Latona Apollinem
peperit, non illum cujus oracula solere consuli superius loquebamur,
sed illum qui cum Hercule servivit Admeto : qui tamen sic est deus
creditus, ut plurimi ac pene omnes unum eumdemque Apollinem fuisse
opinentur . Tunc et Liber pater bellavit in India, qui multas
habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam
virtute nobiles, quam furore. Aliqui sane et victum scribunt istum
Liberum et vinctum; nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi
fuerit sepultus tacent : et tamen ejus velut dei nomine per immundos
daemones Bacchanalia sacra, vel potius sacrilegia sunt instituta: de
quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit,
ut in urbe Roma esse prohiberet . Per ea tempora Perseus et uxor
ejus Andromeda posteaquam sunt mortui, sic eos in coelum receptos esse
crediderunt, ut imagines eorum stellis designare, eorumque appellare
nominibus non erubescerent, non timerent .
|
|