CAPUT XIV. De theologicis poetis.

Per idem temporis intervallum exstiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de diis carmina faciebant: sed talibus diis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt; aut mundi hujus, quem verus Deus fecit, elementa sunt; aut in principatibus et potestatibus pro voluntate Creatoris et suis meritis ordinati: et si quid de uno vero Deo inter multa vana et falsa cecinerunt, colendo cum illo alios qui dii non sunt, eisque exhibendo famulatum qui uni tantum debetur Deo, non ei utique rite servierunt, nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam ipsi se abstinere potuerunt Orpheus, Musaeus, Linus. Verum isti theologi deos coluerunt, non pro diis culti sunt: quamvis Orpheum nescio quomodo infernis sacris, vel potius sacrilegiis, praeficere soleat civitas impiorum. Uxor autem regis Athamantis quae vocabatur Ino, et ejus filius Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt, et opinione hominum in deos relati sunt: sicut alii homines eorum temporum , Castor et Pollux. Illam sane Melicertis matrem Leucotheam Graeci, Matutam Latini vocaverunt: utrique tamen putantes deam.