|
Per ea tempora regnum finitum est Argivorum, translatum ad Mycenas,
unde fuit Agamemnon: et exortum est regnum Laurentum, ubi Saturni
filius Picus regnum primus accepit, judicante apud Hebraeos femina
Debbora: sed per illam Dei Spiritus id agebat: nam etiam
prophetissa erat, cujus prophetia (Judicum V) minus aperta est,
quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare
prolatam. Jam ergo regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus
evidentior ducitur origo Romana post Graecos: et tamen adhuc regnum
Assyriorum permanebat, ubi erat rex vicesimus tertius Lampares, cum
primus Laurentum Picus esse coepisset. De hujus Pici patre Saturno
viderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant hominem
fuisse: de quo et alii scripserunt, quod ante Picum filium suum in
Italia ipse regnaverit; et Virgilius notioribus litteris dicit:
|
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari
Maluit; his quoniam latuisset tutus in oris;
Aureaque, ut perhibent, illo sub rege fuere
Saecula.
|
|
|
Aeneid. lib. 8, vers. 321-325
|
Sed haec poetica opinentur esse figmenta, et Pici patrem Stercen
potius fuisse asseverent, a quo peritissimo agricola inventum ferunt,
ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab ejus nomine stercus est
dictum: hunc quidam Stercutium vocatum ferunt. Qualibet autem ex
causa eum Saturnum appellare voluerint, certe tamen hunc Stercen sive
Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter
ejus filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum
augurem et belligeratorem fuisse asserunt. Picus Faunum genuit,
Laurentum regem secundum: etiam iste deus illis vel est, vel fuit.
Hos ante Trojanum bellum divinos honores mortuis hominibus
detulerunt.
|
|