|
Hoc Varro ut astruat, commemorat alia non minus incredibilia de maga
illa famosissima Circe, quae socios quoque Ulyssis mutavit in
bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti transnatabant quoddam
stagnum, atque ibi convertebantur in lupos, et cum similibus feris per
illius regionis deserta vivebant. Si autem carne non vescerentur
humana, rursus post novem annos eodem renato stagno reformabantur in
homines. Denique etiam nominatim expressit quemdam Demaenetum, cum
gustasset de sacrificio, quod Arcades immolato puero, deo suo Lycaeo
facere solerent, in lupum fuisse mutatum, et anno decimo in figuram
propriam restitutum, pugilatu sese exercuisse , et Olympiaco vicisse
certamine. Nec idem propter aliud arbitratur historicus in Arcadia
tale nomen affictum Pani Lycaeo et Jovi Lycaeo, nisi propter hanc
in lupos hominum mutationem, quod eam nisi vi divina fieri non
putarent. Lupus enim graece LYKOS dicitur, unde Lycaei nomen
apparet inflexum. Romanos etiam Lupercos ex illorum mysteriorum velut
semine dicit exortos.
|
|