CAPUT XIX. Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.

Eo tempore post captam Trojam atque deletam, Aeneas cum viginti navibus, quibus portabantur reliquiae Trojanorum, in Italiam venit, regnante ibi Latino, et apud Athenienses Menestheo , apud Sicyonios Polyphide, apud Assyrios Tautane ; apud Hebraeos autem Judex Labdon fuit. Mortuo autem Latino regnavit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum jam Pelasgus erat, et Hebraeorum Judex Samson: qui cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules. Sed Aeneam, quoniam quando mortuus est, non comparuit, deum sibi fecerunt Latini. Sabini etiam regem suum primum Sancum, sive ut aliqui appellant Sanctum , retulerunt in deos. Per idem tempus Codrus, rex Atheniensium, Peloponnensibus ejusdem hostibus civitatis se interficiendum ignotus objecit: et factum est. Hoc modo eum praedicant patriam liberasse. Responsum enim acceperant Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo, et in suam necem per jurgium provocando. Unde ait Virgilius: Et jurgia Codri (Ecl. V, v. 11). Et hunc Athenienses tanquam deum sacrificiorum honore coluerunt. Quarto Latinorum rege Silvio Aeneae filio, non de Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnavit, sed de Lavinio Latini filia, quem posthumum Aeneas dicitur habuisse; Assyriorum autem vicesimo et nono Oneo et Melantho Athenien sium sexto decimo. Judice autem Hebraeorum Heli sacerdote, regnum Sicyoniorum consumptum est, quod per annos nongentos quinquaginta et novem traditur fuisse porrectum.