|
Mox eisdem per loca memorata regnantibus, Israelitarum regnum,
finito tempore Judicum, a Saüle rege sumpsit exordium: quo tempore
fuit Samuel propheta. Ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse
coeperunt, quos cogominabant Silvios: ab eo quippe qui filius Aeneae
primus dictus est Silvius, caeteris subsecutis et propria nomina
imponebantur, et hoc non defuit cognomentum; sicut longe postea
Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto.
Reprobato autem Saüle, ne quisquam ex ejus stirpe regnaret, eoque
defuncto, David successit in regnum post annos a Saülis imperio
quadraginta . Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri
interitum destiterunt, et magistratus habere coeperunt administrandae
reipublicae . Post David, qui etiam ipse quadraginta regnavit
annos, filius ejus Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud
nobilissimum Dei Jerosolymitanum condidit. Cujus tempore apud
Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed
Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt.
Salomoni successit filius ejus Roboam, sub quo in duo regna populus
ille divisus est, et singulae partes suos singulos reges habere
coeperunt.
|
|