CAPUT XXIII. De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas cognoscitur de Christo evidentia multa cecinisse.

1. Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam vaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodidit plures fuisse, non unam . Haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta conscripsit: quod etiam nos prius in latina lingua versibus male latinis et non stantibus legimus, per nescio cujus interpretis imperitiam, sicut post cognovimus. Nam vir clarissimus Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae, multaeque doctrinae, cum de Christo colloqueremur, graecum nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quodam loco in capitibus versuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo verba legerentur, IESOYS KREISTOS TEOY YIOS SOTER: quod est latine, Jesus Christus Dei Filius Salvator. Hi autem versus quorum primae litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam latinis et stantibus versibus est interpretatus, hoc continent:

IJudicii signum tellus sudore madescet.
EE coelo Rex adveniet per saecla futurus:
SScilicet in carne praesens ut judicet orbem.
OUnde Deum cernent incredulus atque fidelis
YCelsum cum sanctis, aevi jam termino in ipso.
SSic animae cum carne aderunt, quas judicat ipse:
KCum jacet incultus densis in vepribus orbis.
RRejicient simulacra viri, cunctam quoque gazam:
EExuret terras ignis, pontumque polumque
IInquirens, tetri portas effringet Averni
SSanctorum sed enim cunctae lux libera carni
TTradetur, sontes aeterna flamma cremabit.
OOccultos actus retegens, tunc quisque loquetur
SSecreta, atque Deus reserabit pectora luci.
TTunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.
EEripitur solis jubar, et chorus interit astris.
OVolvetur coelum, lunaris splendor obibit.
YDejiciet colles, valles extollet ab imo.
YNon erit in rebus hominum sublime vel altum.
IJam aequantur campis montes, et caerula ponti
OOmnia cessabunt, tellus confracta peribit.
SSic pariter fontes torrentur, fluminaque igni.
SSed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto
OOrbe, gemens facinus miserum variosque labores:
TTartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.
EEt coram hic Domino reges sistentur ad unum
RRecidet e coelis ignisque et sulphuris amnis.

In his latinis versibus de graeco utcumque translatis, ibi non potuit ille sensus occurrere, qui fit cum litterae, quae sunt in eorum capitibus, connectuntur, ubi Y littera in graeco posita est; quia non potuerunt verba latina inveniri, quae ab eadem littera inciperent, et sententiae convenirent. Hi autem sunt versus tres, quintus et octavus decimus et nonus decimus. Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium versuum connectentes, horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed pro eis Y litteram, tanquam in eisdem locis ipsa sit posita, recordemur, exprimitur in quinque verbis, Jesus Christus Dei Filius Salvator; sed cum graece hoc dicitur, non latine. Et sunt versus viginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt novem: et ipsa novem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, ad viginti septem perveniunt. Horum autem graecorum quinque verborum, quae sunt, IESOYS KREISTOS TEOY YIOS SOTER, quod est latine, Jesus Christus Dei Filius Salvator, si primas litteras jungas, erit IKTYS, id est Piscis, in quo nomine mystice intelligitur Christus, eo quod in hujus mortalitatis abysso velut in aquarum profunditate vivus, hoc est sine peccato, esse potuerit.

2. Haec autem Sybilla sive Erythraea, sive, ut quidam magis credunt, Cumaea, ita nihil habet in toto carmine suo, cujus exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum sive factorum cultum pertineat; quin imo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda videatur, qui pertinent ad civitatem Dei. Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo vaticinia Sibyllae, quamvis non exprimat cujus. Sed quae ipse singillatim posuit, ego arbitratus sum conjuncta esse ponenda, tanquam unum sit prolixum, quae ille plura commemoravit et brevia. In manus iniquas, inquit, infidelium postea veniet: dabunt autem Deo alapas manibus incestis, et impurato ore exspuent venenatos sputus: dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum . Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod verbum, vel unde venit ut inferis loquatur, et corona spinea coronetur . Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt: inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam . Ipsa enim incipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus; sed spinis coronasti, et horridum fel miscuisti . Templi vero velum scindetur: et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis . Et morte morietur tribus diebus somno suscepto: et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet primus, resurrectionis principio revocatis ostenso . Ista Lactantius carptim per intervalla disputationis suae, sicut ea poscere videbantur, quae probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos nihil interponentes, sed in unam seriem connexa ponentes, solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea servare non negligant, distinguenda curavimus. Nonnulli sane Erythraeam Sibyllam, non Romuli, sed belli Trojani tempore fuisse scripserunt.