CAPUT XXIV. Quod regnante Romulo septem Sapientes claruerint, quo tempore decem tribus quae Israel dicebantur, in captivitatem a Chaldaeis ductae sunt, idemque Romulus mortuus divino honore donatus est.

Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur , unus e septem Sapientibus, qui post theologos poetas, in quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, SOFOI appellati sunt, quod est latine Sapientes. Per idem tempus decem tribus, quae in divisione populi vocatae sunt Israel, debellatae a Chaldaeis, et in eas terras captivae ductae sunt , remanentibus in Judaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Judae vocabantur, sedemque regni habebant Jerusalem. Mortuum Romulum, cum et ipse non comparuisset, in deos, quod et vulgo notissimum est, retulere Romani; quod usque adeo, fieri jam desierat, nec postea nisi adulando, non errando, factum est temporibus Caesarum, ut Cicero magnis Romuli laudibus tribuat , quod non rudibus et indoctis temporibus, quando facile homines fallebantur, sed jam expolitis et eruditis meruerit hos honores; quamvis nondum efferbuerat ac pullulaverat philosophorum subtilis et acuta loquacitas. Sed etiamsi posteriora tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt: quin etiam simulacris, quae veteres non habebant , auxerunt vanae atque impiae superstitionis illecebram, id efficientibus immundis in eorum corde daemonibus, per fallacia quoque oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae jam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in eorumdem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur. Regnavit deinde Numa post Romulum, qui cum illam civitatem putaverit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, in eamdam turbam referri mortuus ipse non meruit, tanquam ita putatus sit coelum multitudine numinum constipasse, ut locum ibi reperire non posset. Hoc regnante Romae, et apud Hebraeos initio regni Manasse, a quo impio rege propheta Isaias perhibetur occisus , Samiam fuisse Sibyllam ferunt.