|
Regnante vero apud Hebraeos Sedechia, et apud Romanos Tarquinio
Prisco, qui successerat Anco Martio, ductus est captivus in
Babyloniam populus Judaeorum, eversa Jerusalem et templo illo a
Salomone constructo. Increpantes enim eos Prophetae de iniquitatibus
et impietatibus suis, haec eis ventura praedixerant, maxime
Jeremias, qui etiam numerum definivit annorum (Jerem. XXV,
11). Eo tempore Pittacus Mitylenaeus, alius e septem
Sapientibus, fuisse perhibetur . Et quinque caeteros, qui ut septem
numerentur, Thaleti, quem supra commemoravimus, et huic Pittaco
adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, quo captivus Dei
populus in Babylonia tenebatur. Hi sunt autem, Solon Atheniensis,
Chilo Lacedaemonius, Periander Corinthius, Cleobulus Lindius,
Bias Prienaeus. Omnes hi septem appellati Sapientes post poetas
theologos claruerunt, quia genere vitae quodam laudabili praestabant
hominibus caeteris, et morum nonnulla praecepta sententiarum brevitate
complexi sunt. Nihil autem monumentorum, quod ad litteras attinet,
posteris reliquerunt, nisi quod Solon quasdam leges Atheniensibus
dedisse perhibetur; Thales vero physicus fuit, et suorum dogmatum
libros reliquit . Eo captivitatis Judaicae tempore, et
Anaximander, et Anaximenes, et Xenophanes physici claruerunt.
Tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari philosophi .
|
|