CAPUT XXVI. Quod eo tempore, quo impletis septuaginta annis Judaeorum est resoluta captivitas Romani, quoque a dominatu sunt regio liberati.

Per idem tempus Cyrus rex Persarum, qui etiam Chaldaeis et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captivitate Judaeorum, quinquaginta millia hominum ex eis ad instaurandum templum regredi fecit . A quibus tantum prima coepta fundamina, et altare constructum est. Incursantibus autem hostibus, nequaquam progredi aedificando valuerunt, dilatumque opus est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta, quae conscripta sunt in libro Judith : quem sane in canone Scripturarum Judaei non recepisse dicuntur. Sub Dario ergo rege Persarum impletis septuaginta annis, quos Jeremias propheta praedixerat, reddita est Judaeis soluta captivitate libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse coeperunt. Usque ad hoc tempus Prophetas habuit populus Israel: qui cum multi fuerint, paucorum et apud Judaeos et apud nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem, quod jam video esse faciendum.