|
Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto
operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est, et hic ex nostra
promissione ponendum. Et erit, inquit, in loco quo dictum est eis,
Non populus meus vos, vocabuntur et ipsi filii Dei vivi (Osee I,
10). Hoc testimonium propheticum de vocatione populi Gentium, qui
prius non pertinebat ad Deum, etiam Apostoli intellexerunt (Rom.
IX, 26). Et quia ipse quoque populus Gentium spiritualiter est
in filiis Abrahae, ac per hoc recte dicitur Israel, propterea
sequitur, et dicit: Et congregabuntur filii Juda et filii Israel in
idipsum, et ponent sibimet principatum unum, et ascendent a terra
(Osee I, 11). Hoc si adhuc velimus exponere, eloquin
prophetici obtundetur sapor. Recolatur tamen lapis ille angularis, et
duo illi parietes, unus ex Judaeis, alter ex Gentibus (Ephes.
II, 14, 15, 20-22); ille nomine filiorum Juda, iste
nomine filiorum Israel, eidem uni principatui suo in idipsum
innitentes, et ascendentes agnoscantur a terra. Istos autem carnales
Israelitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postea credituros,
id est, filios eorum (nam utique isti in suum locum moriendo
transibunt), idem propheta testatur, dicens: Quoniam diebus multis
sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio,
sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. Quis non
videat, nunc sic esse Judaeos? Sed quid adjungat, audiamus: Et
postea, inquit, revertentur filii Israel, et inquirent Dominum
Deum suum, et David regem suum: et stupescent in Domino, et in
bonis ipsius, in novissimis diebus (Osee III, 4, 5, sec.
LXX). Nihil est ista prophetia manifestius, cum David regis
nomine significatus intelligatur Christus , qui factus est, sicut
dicit Apostolus, ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3).
Praenuntiavit iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem
futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi
ait: Sanabit nos post biduum, in die tertio resurgemus (Osee VI,
3). Secundum hoc enim nobis dicit Apostolus, Si resurrexistis cum
Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 1). Amos
quoque de rebus talibus sic prophetat: Praepara, inquit, te, ut
invoces Deum tuum Israel; quia ecce ego firmans tonitruum, et creans
spiritum, et annuntians in hominibus Christum suum (Amos IV, 12
et 13, sec. LXX). Et alio loco: In illa die, inquit,
resuscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo quae
ceciderunt ejus, et destructa ejus resuscitabo, et reaedificabo ea,
sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum, et omnes
gentes in quibus invocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus
faciens haec (Id. IX, 11 et 12, sec. LXX).
|
|