|
1. Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in
locorum quantislibet diversitatibus, unius tamen ejusdemque naturae
quadam communione devincta, utilitates et cupiditates suas quibusque
sectantibus, dum id quod appetitur, aut nemini, aut non omnibus
sufficit, quia non est idipsum, adversum se ipsam plerumque
dividitur, et pars partem, quae praevalet, opprimit. Victrici enim
victa succumbit, dominationi scilicet, vel etiam libertati
qualemcumque pacem praeferens ac salutem: ita ut magnae fuerint
admirationi qui perire quam servire maluerunt. Nam in omnibus fere
gentibus quodammodo vox naturae ista personuit, ut subjugari victoribus
mallent, quibus contigit vinci, quam bellica omnifariam vastatione
deleri. Hinc factum est ut non sine Dei providentia, in cujus
potestate est ut quisque bello aut subjugetur aut subjuget, quidam
essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi: sed inter plurima
regna terrarum, in quae terrenae utilitatis vel cupiditatis est divisa
societas (quam civitatem mundi hujus universali vocabulo nuncupamus),
duo regna cernimus longe caeteris provenisse clariora, Assyriorum
primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata
atque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc posterius; eo modo
illud in Oriente, hoc id Occidente surrexit: denique in illius fine
hujus initium confestim fuit . Regna caetera, caeterosque reges velut
appendices istorum dixerim.
2. Ninus ergo jam secundus rex erat Assyriorum, qui patri suo Belo
successerat, regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum
natus est Abraham . Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum
admodum parvum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro
scribens de Gente populi Romani, velut antiquo tempore, exorsus
est. Ab his enim Sicyoniorum regibus ad Athenienses pervenit, a
quibus ad Latinos, inde ad Romanos; sed ante conditam Romam in
comparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur. Quamvis
Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam Sallustius
Romanus historicus, plus tamen fama, quam re ipsa. Nam loquens de
illis: Atheniensium, inquit, res gestae, sicuti ego existimo,
satis amplae magnificaeque fuere: verum aliquanto minores tamen, quam
fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per
terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum
qui fecere, virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere
praeclara ingenia (Belli Catil., cap. 8). Accedit huic
civitati non parva etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi
potissimum talia studia viguerunt. Nam quantum attinet ad imperium,
nullum majus primis temporibus, quam Assyriorum fuit, nec tam longe
lateque diffusum. Quippe ubi Ninus rex, Beli filius, universam
Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad
magnitudinem vero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines subegisse
traditur . Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur:
quos tamen eo defuncto Semiramis uxor ejus est agressa bellando. Ita
factum est, ut quicumque in illis terris populi, sive reges erant,
Assyriorum regno ditionique parerent, et quidquid imperaretur
efficerent. Abraham igitur in eo regno apud Chaldaeos Nini
temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam
Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos, ac deinde ad
Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt qui
gentem populi Romani in originis ejus antiquitate rimati sunt; ob hoc
debemus, ubi opus est, Assyrios memorare reges: ut appareat
quemadmodum Babylonia, quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo
Dei civitate procurrat. Res autem quas propter comparationem
civitatis utriusque, terrenae scilicet et coelestis, huic operi
oportet inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma
quasi secunda Babylonia est, debemus assumere.
3. Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant, apud
Assyrios Ninus, apud Sicyonios Europs : primi autem, illic
Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum vero egresso Abraham de
Babylonia, promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram, et in
ejus semine omnium gentium benedictionem, Assyrii quartum regem
habebant, Sicyonii quintum: apud illos enim regnabat filius Nini
post matrem Semiramidem, quae ab illo interfecta perhibetur, ausa
filium mater incestare concubitu. Hanc putant nonnulli condidisse
Babylonem, quam quidem potuit instaurare . Quando autem, vel
quomodo condita fuerit, in sexto decimo libro diximus (Cap. 4).
Filium porro Nini et Semiramidis, qui matri successit in regnum,
quidam etiam ipsum Ninum, quidam vero derivato a patre vocabulo
Ninyam vocant. Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat Telxion . Quo
regnante usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum
defunctum velut deum colerent sacrificando, et ludos celebrando, quos
ei primitus institutos ferunt.
|
|