|
1. Isaias propheta non est in libro duodecim Prophetarum, qui
propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt breves, in eorum
comparatione qui majores ideo vocantur, quia prolixa volumina
condiderunt: ex quibus est hic Isaias, quem propter eadem prophetiae
tempora subjungo supradictis duobus. Isaias ergo inter illa quae
arguit iniqua, et justa praecepit, et peccatori populo mala futura
praedixit, etiam de Christo et Ecclesia, hoc est de Rege et ea quam
condidit civitate, multo plura quam caeteri prophetavit: ita ut a
quibusdam evangelista, quam propheta potius diceretur . Sed propter
rationem operis terminandi, unum de multis hoc loco ponam. Ex persona
quippe Dei Patris loquens: Ecce, inquit, intelliget puer meus, et
exaltabitur, et glorificabitur valde. Quemadmodum stupescent super te
multi, ita gloria privabitur ab hominibus species tua et gloria tua ab
hominibus: ita mirabuntur gentes multae super eum, et continebunt
reges os suum: quoniam quibus non est annuntiatum de illo, videbunt;
et qui non audierunt, intelligent. Domine, quis credidit auditui
nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram
illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non est species illi,
neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque
decorem: sed species ejus sine honore, deficiens prae omnibus
hominibus . Homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem:
quoniam aversa est facies ejus: inhonoratus est, nec magni aestimatus
est. Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos
existimavimus illum esse in dolore, et in plaga, et in afflictione.
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus
est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo: livore ejus
nos sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, homo a via sua erravit:
et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris: et ipse propter quod
afflictus est, non aperuit os suum . Ut ovis ad immolandum ductus
est, et ut agnus ante eum qui se tondet, sine voce, sic non aperuit
os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus
quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus. Ab
iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro
sepultura ejus, et divites pro morte ejus. Quoniam iniquitatem non
fecit, nec dolum in ore suo: et Dominus vult purgare eum de plaga.
Si dederitis pro peccato animam vestram, videbitis semen longaevum :
et Dominus vult auferre a dolore animam ejus, ostendere illi lucem,
et formare intellectum, justificare justum bene servientem pluribus:
et peccata eorum ipse portabit . Propterea ipse haereditabit plures,
et fortium dividet spolia: propter quod tradita est ad mortem anima
ejus; et inter iniquos aestimatus est, et ipse peccata multorum
portavit, et propter peccata eorum traditus est (Isai. LII,
13-15; LIII, 1-12, sec. LXX). Haec de Christo.
2. Jam vero de Ecclesia, quod sequitur, audiamus: Laetare,
inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non
parturis: quoniam multi filii desertae magis, quam ejus quae habet
virum. Dilata locum tabernaculi tui, et aulaearum tuarum: fige ,
noli parcere, prolonga funiculos tuos, et palos tuos conforta; adhuc
in dexteram et sinistram partem extende. Et semen tuum haereditabit
gentes; et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam
confusa es; neque reverearis, quia exprobrata es: quoniam confusionem
aeternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non eris memor.
Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ejus: et qui
eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Id.
LIV, 1-5), et caetera. Verum ista sint satis: et in eis sunt
exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut
etiam inimici intelligere cogantur inviti.
|
|