CAPUT XXX. Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.

1. Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cujusdam montis, haec loquitur: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini paratus super vertices montium; et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, et ibunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et ostendet nobis viam suam, et ibimus in semitis ejus: quia ex Sion procedet lex, et verbum Domini ex Jerusalem. Et judicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum (Michaeae IV, 1-3). Praedicens iste propheta et locum in quo natus est Christus: Et tu, inquit, Bethlehem domus Ephrata, minima es, ut sis in millibus Juda: ex te mihi prodiet, ut sit in principem Israel: et egressus ejus ab initio, et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis pariet , et residui fratres ejus convertentur ad filios Israel. Et stabit, et videbit, et pascet gregem suum in virtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt: quoniam nunc magnificabitur usque ad summum terrae (Mich. V, 2-4, sec. LXX).

2. Jonas autem propheta non tam sermone Christum, quam sua quadam passione prophetavit, profecto apertius, quam si ejus mortem et resurrectionem voce clamaret. Utquid enim exceptus est ventre belluino, et die tertio redditus, nisi ut significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum?

3. Joel omnia quae prophetat, multis verbis compellit exponi, ut quae pertinent ad Christum et Ecclesiam dilucescant. Unum tamen, quod etiam Apostoli commemoraverunt, quando in congregatos credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus fuerat, desuper venit (Act. II, 17, 18), non praetermittam. Et erit, inquit, post haec, et effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae; et seniores vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visa videbunt: et quidem in servos meos et ancillas meas in illis diebus effundam de Spiritu meo (Joel II, 28 et 29).