CAPUT XXXI. Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.

1. Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum , nec sua tempora dicunt ipsi, nec in Chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetaverint, invenitur . Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex ejus litteris constat: quod errore negligenter describentium labores alienos existimo contigisse. Duos vero alios commemoratos in codicibus Chronicorum quos habuimus, non potuimus invenire: tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis. Abdias, quantum ad scripturam ejus attinet, omnium brevissimus Prophetarum, adversus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae, majoris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intelligitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: de Christo agnoscere possumus quod ait inter caetera, In monte autem Sion erit salus, et erit sanctum. Et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et ascendent, inquit, resalvati ex monte Sion, ut defendant montem Esau, et erit Domino regnum (Abdiae 17, 21, sec. LXX). Apparet quippe id esse completum, cum resalvati ex monte Sion, id est ex Judaea, credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur Apostoli, ascenderunt, ut defenderent montem Esau. Quomodo defenderent, nisi per Evangelii praedicationem salvos faciendo eos qui crediderunt, ut cruerentur de potestate tenebrarum, et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo, Et erit Domino regnum. Mons enim Sion Judaeam significat, ubi futura praedicta est salus, et sanctum, quod est Christus Jesus: mons vero Esau Idumaea est, per quam significata est Ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resalvati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat?

2. Naum vero propheta, imo per illum Deus: Exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia: ponam sepulturam tuam: quia veloces esse super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, dies festos tuos, redde vota tua: quia jam non adjicient ultra, ut transeant in vetustatem. Consummatum est, consumptum est, ablatum est . Ascendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione (Naum I, 14 et 15; II, 1, sec. LXX). Quis ascenderit ab inferis, et insufflaverit in faciem Judae, hoc est Judaeorum discipulorum, Spiritum sanctum, recolat qui meminit Evangelium. Ad novum enim Testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritualiter innovantur, ut in vetustatem transire non possint. Porro per Evangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et oblivioni tanquam sepulturae tradita jam videmus; et hanc etiam in hac re prophetiam completam esse cognoscimus.

3. Ambacum de quo alio, quam de Christi adventu, qui futurus fuerat, intelligitur dicere, Et respondit Dominus ad me, et dixit, Scribe visum aperte in buxo; ut assequatur qui legit ea: quia adhuc visio ad tempus, et orietur in fine, et non in vacuum: si tardaverit, sustine eum; quia veniens veniet, et non morabitur (Habacuc, II, 2 et 3)?