|
In Oratione autem sua cum Cantico, cui nisi Domino Christo dicit,
Domine, audivi auditionem tuam, et timui; Domine, consideravi
opera tua, et expavi? quid enim hoc est, nisi praecognitae, novae,
ac repentinae salutis hominum ineffabilis admiratio? In medio duorum
animalium cognosceris, quid est, nisi aut in medio duorum
Testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et
Eliae cum eo in monte sermocinantium? Dum appropinquant anni,
cognosceris; in adventu temporis ostenderis , nec exponendum est. In
eo dum conturbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris,
quid est, nisi quod Judaeos in se transfiguravit, quorum gentis
fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille
misericordiae memor dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt (Luc. XXIII, 34)? Deus de Theman veniet, et
sanctus de monte umbroso et condenso. Quod hic dictum est, de Theman
veniet; alii interpretati sunt ab Austro, vel ab Africo : per quod
significatur meridies, id est fervor charitatis et splendor veritatis.
Montem vero umbrosum atque condensum, quamvis multis modis possit
intelligi, libentius acceperim Scripturarum altitudinem divinarum,
quibus prophetatus est Christus. Multa quippe ibi umbrosa atque
condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. Inde autem venit,
cum ibi eum, qui intelligit, invenit. Operuit coelos virtus ejus,
et laudis ejus plena est terra, quid est, nisi quod etiam in Psalmo
dicitur, Exaltare super coelos , Deus, et super omnem terram gloria
tua (Psal. LVI, 6)? Splendor ejus ut lumen erit, quid est,
nisi, Fama ejus credentes illuminabit? Cornua in manibus ejus sunt,
quid est, nisi tropaeum crucis? Et posuit charitatem firmam
fortitudinis suae, nec exponendum est. Ante faciem ejus ibit verbum,
et prodiet in campum post pedes ejus, quid est, nisi quod et antequam
huc veniret, praenuntiatus est; et posteaquam hinc reversus est,
annuntiatus est? Stetit, et terra commota est, quid est, nisi
stetit ad subveniendum; et terra commota est ad credendum? Respexit
et tabuerunt gentes: hoc est, misertus est, et fecit populos
poenitentes. Contriti sunt montes violentia: hoc est, vim
facientibus miraculis, elatorum contrita est superbia. Defluxerunt
colles aeternales: hoc est, humiliati sunt ad tempus, ut erigerentur
in aeternum. Ingressus aeternos ejus pro laboribus vidi: hoc est,
non sine mercede aeternitatis laborem charitatis aspexi. Tabernacula
Aethiopum expavescent, et tabernacula terrae Madian: hoc est,
gentes repente perterritae nuntio mirabilium tuorum, etiam quae non
sunt in jure Romano, erunt in populo christiano. Numquid in
fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in
mari impetus tuus? Hoc ideo dictum est, quia non venit nunc ut
judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III,
17). Quia ascendes super equos tuos; et equitatio tua salus: hoc
est, Evangelistae tui portabunt te, qui reguntur a te; et
Evangelium tuum salus est eis, qui credunt in te. Intendens intendes
arcum tuum super sceptra, dicit Dominus: hoc est, comminaberis
judicium tuum etiam regibus terrae. Fluminibus scindetur terra: hoc
est, influentibus sermonibus praedicantium te, aperientur ad
confitendum hominum corda, quibus dictum est, Scindite corda vestra,
et non vestimenta (Joel II, 13). Quid est, Videbunt te, et
dolebunt populi, nisi ut lugendo sint beati? Quid est, Dispergens
aquas incessu , nisi ambulando in eis qui te usquequaque annuntiant,
hac atque hac dispergis fluenta doctrinae? Quid est, Abyssus dedit
vocem suam? an profunditas cordis humani quid ei videretur expressit?
Altitudo phantasiae suae, tanquam versus superioris est expositio;
altitudo enim est abyssus. Quod autem ait, phantasiae suae,
subaudiendum est, vocem dedit: hoc est, quod diximus, quid ei
videretur expressit. Phantasia quippe visio est, quam non tenuit,
non operuit, sed confitendo eructavit. Elevatus est sol, et luna
stetit in ordine suo: hoc est, ascendit Christus in coelum, et
ordinata est Ecclesia sub rege suo. In lucem jacula tua ibunt: hoc
est, non in occultum, sed in manifestum verba tua mittentur. In
splendorem coruscationis armorum tuorum: subaudiendum est, jacula tua
ibunt. Dixerat enim suis, Quae dico vobis in tenebris, dicite in
lumine (Matth. X, 27). In comminatione minorabis terram: id
est, comminando humiliabis homines. Et in furore dejicies gentes:
quia eos qui se exaltant, vindicando collides. Existi in salutem
populi tui, ut salvos faceres christos tuos ; misisti in capita
iniquorum mortem: nihil horum est exponendum. Excitasti vincula usque
ad collum. Et bona hic possunt intelligi vincula sapientiae, ut
injiciantur pedes in compedes ejus, et collum in torquem ejus.
Praecidisti in stupore mentis: subaudiamus, vincula: excitavit enim
bona, praecidit mala, de quibus ei dicitur, Disrupisti vincula mea
(Psal. CXV, 16): et hoc in stupore mentis, id est,
mirabiliter. Capita potentium movebuntur in ea: in ea scilicet
admiratione. Adaperient morsus suos, sicut edens pauper absconse.
Potentes enim quidam Judaeorum veniebant ad Dominum facta ejus et
verba mirati, et esurientes panem doctrinae manducabant absconse
propter metum Judaeorum, sicut eos prodidit Evangelium (Joan.
XIX, 38). Et immisisti in mare equos tuos turbantes aquas
multas: quae nihil sunt aliud, quam populi multi. Non enim alii
timore converterentur, alii furore persequerentur, nisi omnes
turbarentur. Observavi, et expavit venter meus a voce orationis
labiorum meorum: et introivit tremor in ossa mea, et subtus me turbata
est habitudo mea. Intendit in ea quae dicebat, et ipsa sua est
oratione perterritus, quam prophetice fundebat, et in qua futura
cernebat. Turbatis enim populis multis, vidit imminentes Ecclesiae
tribulationes, continuoque se membrum ejus agnovit, atque ait,
Requiescam in die tribulationis: tanquam ad eos pertinens, qui sunt
spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Ut
ascendam, inquit, in populum peregrinationis meae: recedens utique a
populo maligno carnalis cognationis suae, non peregrinante in hac
terra, neque supernam patriam requirente. Quoniam ficus, inquit,
non afferet fructus, et non erunt nativitates in vineis: mentietur
opus olivae, et campi non facient escam. Defecerunt ab esca oves, et
non supersunt in praesepibus boves. Vidit eam gentem, quae Christum
fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritualium perdituram, quas per
terrenam fecunditatem more prophetico figuravit. Et quia iram Dei
talem propterea passa est illa gens, quia Dei ignorans justitiam,
suam voluit constituere (Id. X, 3), iste continuo, Ego autem,
inquit, in Domino exsultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dominus
Deus meus virtus mea, statuet pedes meos in consummationem; super
excelsa imponet me, ut vincam in cantico ejus (Habacuc III),
scilicet illo cantico, de quo similia quaedam dicuntur in Psalmo:
Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos; et immisit
in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro (Psal. XXXIX, 3
et 4). Ipse ergo vincit in cantico Domini, qui placet in ejus
laude, non sua, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor.
I, 31). Melius autem mihi videntur quidam codices habere,
Gaudebo in Deo Jesu meo, quam hi qui volentes id latine ponere,
nomen ipsum non posuerunt, quod est nobis amicius et dulcius nominare.
|
|