|
1. Jeremias propheta de majoribus est, sicut Isaias; non de
minoribus, sicut caeteri, de quorum scriptis nonnulla jam posui.
Prophetavit autem regnante Josia in Jerusalem, et apud Romanos
Anco Martio, jam propinquante captivitate Judaeorum . Tetendit
autem prophetiam, usque ad quintum mensem captivitatis: sicut in ejus
litteris invenimus. Sophonias autem unus de minoribus adjungitur ei.
Nam et ipse in diebus Josiae prophetasse se dicit (Sophon. I,
1): sed quousque, non dicit. Prophetavit ergo Jeremias, non
solum Anci Martii, verum etiam Tarquinii Prisci temporibus, quem
Romani habuerunt quintum regem. Ipse enim, quando est illa
captivitas facta, regnare jam coeperat. Prophetans ergo de Christo
Jeremias, Spiritus, inquit, oris nostri Dominus Christus captus
est in peccatis nostris (Thren. IV, 20); sic breviter
ostendens, et Dominum nostrum Christum, et passum esse pro nobis.
Item alio loco: Hic Deus meus, inquit, et non aestimabitur alter
ad eum: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero
suo, et Israel dilecto suo: post haec in terra visus est, et cum
hominibus conversatus est (Baruch III, 36-38). Hoc
testimonium quidam non Jeremiae, sed scribae ejus attribuunt, qui
vocabatur Baruch: sed Jeremiae celebratius habetur. Rursus idem
propheta de ipso: Ecce, inquit, dies veniunt, ait Dominus, et
suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et
faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur
Juda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen quod
vocabunt eum, Dominus justus noster (Jerem. XXIII, 5,
6). De vocatione etiam gentium, quae fuerat futura (et eam nunc
impletam cernimus) sic locutus est: Domine, Deus meus et refugium
meum in die malorum, ad te gentes venient ab extremo terrae, et
dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est
in illis utilitas (Id. XVI, 19). Quia vero non erant eum
agnituri Judaei, a quibus eum et occidi oportebat, sic idem propheta
significat: Grave cor per omnia, et homo est, et quis cognoscet eum
(Id. XVII, 9, sec. LXX)? Hujus est etiam illud quod in
libro decimo septimo posui de Testamento novo (Cap. 3), cujus est
mediator Christus. Ipse quippe Jeremias ait, Ecce dies veniunt,
dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob Testamentum novum
(Jerem. XXXI, 31), et caetera quae ibi leguntur.
2. Sophoniae autem prophetae, qui cum Jeremia prophetabat, haec
praedicta de Christo interim ponam: Exspecta me, dicit Dominus, in
die resurrectionis meae, in futurum: quia judicium meum, ut congregem
gentes, et colligam regna (Sophon. III, 8). Et iterum:
Horribilis, inquit, Dominus super eos, et exterminabit omnes deos
terrae; et adorabit eum vir de loco suo, omnes insulae gentium (Id.
II, 11). Et paulo post: Tunc, inquit, transvertam in populos
linguam, et in progenis ejus , ut omnes invocent nomen Domini, et
serviant ei sub uno jugo; a finibus fluminum Aethiopiae afferent mihi
hostias. In illo die non confunderis ex omnibus adinventionibus tuis,
quas impie egisti in me: quia tunc auferam abs te pravitates injuriae
tuae; et jam non adjicies ut magnificeris super montem sanctum meum:
et subrelinquam in te populum mansuetum et humilem; et verebuntur a
nomine Domini, qui reliqui fuerint Israel (Id. III, 9-13,
sec. LXX). Hae sunt reliquiae, de quibus alibi prophetatur,
quod Apostolus etiam commemorat: Si fuerit numerus filiorum Israel
sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22; Rom.
IX. 27). Hae quippe in Christum illius gentis reliquiae
crediderunt.
|
|