|
1. In ipsa porro Babyloniae captivitate prius prophetaverunt Daniel
et Ezechiel , alii scilicet duo ex Prophetis majoribus. Quorum
Daniel etiam tempus quo venturus fuerat Christus atque passurus,
numero definivit annorum: quod longum est computando monstrare, et ab
aliis factitatum est ante nos. De potestate vero ejus et gloria sic
locutus est: Videbam, inquit, in visu noctis, et ecce cum nubibus
coeli ut filius hominis veniens erat, et usque ad vetustum dierum
pervenit; et in conspectu ejus praelatus est; et ipsi datus est
principatus, et honor, et regnum: et omnes populi, tribus et linguae
ipsi servient. Potestas ejus, potestas perpetua, quae non
transibit; et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13 et
14).
2. Ezechiel quoque more prophetico per David Christum significans,
quia carnem de David semine assumpsit; propter quam formam servi, qua
factus est homo, etiam servus Dei dicitur idem Dei Filius; sic eum
prophetando praenuntiat ex persona Dei Patris: Et suscitabo,
inquit, super pecora mea pastorem unum qui pascat ea, servum meum
David: et ipse pascet ea, et ipse erit eis in pastorem. Ego autem
Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio
eorum: ego Dominus locutus sum (Ezech. XXXIV, 23 et
24). Et alio loco: Et rex, inquit, unus erit omnibus imperans:
et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna;
neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et in
cunctis iniquitatibus suis. Et salvos eos faciam de universis sedibus
suis, in quibus peccaverunt, et mundabo eos: et erunt mihi populus,
et ego ero illis Deus: et servus meus David rex super eos, et pastor
unus erit omnium eorum (Id. XXXVII, 22-24),
|
|